The Bible Software
bible.softwareJobJob 4 › Job 4:19

Job 4:19

quanto magis hi qui habitant domos luteas, qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut a tinea?

Vulgata (Latina)

In The King James Version

How much less in them that dwell in houses of clay, whose foundation is in the dust, which are crushed before the moth?

In Context

18Ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles, et in angelis suis reperit pravitatem;

20De mane usque ad vesperam succidentur; et quia nullus intelligit, in æternum peribunt. + 4.20 De mane usque ad vesperam. Id est, a vitæ suæ exordio usque ad terminum perpetratione iniquitatis vulnerantur, a qua succisi in profundum ruunt. Ibid. Vel mane, prosperitas; vespera, adversitas; sed per utrumque pereunt, quia per prospera lascivi, per adversa impatientes ad insaniam surgunt. Et quia nullus eorum, scilicet, qui de mane usque ad vesperam succidentur intelligit, quid bonis afflictis hic servetur, quid sibi futurum qui hic bona putant. Sed quia non omnes sic deseruntur, subdit: Qui autem reliqui fuerint. Id est, despecti mundi, quos sæculum ut indignos reliquit, ut puer Ægyptius, id est, amator sæculi, peccatis niger, sæpe a sæculo despectus relinquitur, ut non cum eo currat, sed fractus adversis torpeat. Sed hunc David, id est, Christus, invenit, et in suum amorem convertit, et cibo verbi pascit, et ducem itineris, id est, prædicatorem suum facit: quo duce convivantes, id est, mundi lætitiam destruit, quæ eum comitem habere despexit. Auferentur ex eis. Quia Deus sibi eos elegit. Morientur, et non in sapientia. Interposita sorte justorum, redit ad interitum non intelligentium. Reprobi justos despiciunt, quia per mortem suam invisibilia quærunt, vel per mortem vitam invisibilem quærunt. Sed ipsi, qui pariter mortem et sapientiam fugiunt, sapientiam quidem penitus deserunt, nolentes pro veritate mori, mortem tamen non evadunt.

Read all of Job 4

Cross References

Genesis 3:19In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es: quia pulvis es et in pulverem reverteris. + 3.19 Pulvis es, etc. GREG., ubi supra. Homo ita conditus fuit, etc., usque ad senectus transit ad mortem.

Job 10:9Memento, quæso, quod sicut lutum feceris me, et in pulverem reduces me. + 10.9 Memento, quæso, etc. Unde venialis est culpa, cum irremissibilis sit in angelo, qui robustus fuit. Lutum est, cum aqua terram infundit: ita homo, cum anima rigat carnem, cujus mortem aperte subdit: Et in pulverem, etc. Quasi: vide materiam et pœnam, et culpæ parce; quia qualitatem hominis conditi protulit, subdit ordinem propagationis, unde dicit:

Job 13:28qui quasi putredo consumendus sum, et quasi vestimentum quod comeditur a tinea.] + 13.28 Qui quasi putredo. Sicut vestimentum de se exorta tinea comeditur, ita homo in seipso habet putredinem unde consumatur. Vel ex corruptione suæ carnis tentatur, sicut vestis exorta tinea consumitur. Quantas habeo iniquitates. Ibid. Quasi homo pro cæcitate exsilii se non novit, quæ contingit, quia a facie Dei se abscondit, quod jam pœna ipsa monitus dolet. Contra folium. Homo arbor fuit in conditione, sed arefactus in tentatione folium, stipula in dejectione. Consumere me vis, quia in juventute se peccasse invenit, etc., usque ad quasi tunc indiscreti fuerint.

Job 22:16qui sublati sunt ante tempus suum, et fluvius subvertit fundamentum eorum? + 22.16 Qui sublati sunt ante tempus suum; nisi quod omnes. Qui præsentem vitam diligunt, etc., usque ad et mutatur sententia, sed non consilium æternum. Et fluvius subvertit fundamentum eorum. Iniqui dum præsentia esse fugitiva non intuentur, etc., usque ad quia cursus mutabilitatis statum in eis subruit perversæ constructioni.

Job 33:6Ecce, et me sicut et te fecit Deus, et de eodem luto ego quoque formatus sum.

Psalms 90:5Scuto circumdabit te veritas ejus: non timebis a timore nocturno; + 90.5 Veritas. ID. Dei est, qui non respicit personas, nec miscet sperantes de seipsis cum his qui sperant in Deo, sed discernit humiles vel superbos. CASS. Vel veritas, incarnatio Christi, unde: De terra veritas orta est Psal. 84., quod et scapulis obumbrat, et scuto defendit. Sicut notavit genera defensionum, notat et genera periculorum, ut sit gratior liberatio. A timore nocturno. A similitudine periculi, unde tantum timor habetur. A timore nocturno. AUG. Qui ignorans peccat, etc., usque ad Cadent a latere tuo mille. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 4:19

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 4:18Job 4Job 4:20 →