The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 8 › Matthew 8:17

Matthew 8:17

ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem: [Ipse infirmitates nostras accepit: et ægrotationes nostras portavit.]

Vulgata (Latina)

In The King James Version

That it might be fulfilled which was spoken by Esaias the prophet, saying, Himself took our infirmities, and bare our sicknesses.

In Context

16Vespere autem facto, obtulerunt ei multos dæmonia habentes: et ejiciebat spiritus verbo, et omnes male habentes curavit: + 8.16 Vespere autem facto, etc. Occasus solis, mors est Christi, per quam plures sanavit dæmoniacos, quam ante vivens in carne ægrotos.

18Videns autem Jesus turbas multas circum se, jussit ire trans fretum. + 8.18 Videns autem Jesus. Manifestum est alium esse diem, etc., usque ad amaros sæculi fluctus transeamus.

Read all of Matthew 8

Cross References

Genesis 22:6Tulit quoque ligna holocausti, et imposuit super Isaac filium suum: ipse vero portabat in manibus ignem et gladium. Cumque duo pergerent simul,

Matthew 1:22Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: + 1.22 Hoc autem, etc. Quod propinquo est desponsata: quod inventa est in utero habens: quod peperit virgo: quod Jesus vocatus est: quod salvat. Hoc enim ait Evangelista, quando jam omnia impleta erant. Ut adimpleretur. Isaiæ prophetia, signum est præscientiæ Dei, quia quod dicit certum est a Deo præsciri: et ideo ab homine debet timeri. Nullum autem signum quod designat, efficit: sed tantum signat quod ostendit, sic prophetia non necessitatem œrum facit quæ prædicit, sed signum est præscientiæ Dei. HIER. Non est necessitas rerum ex eloquio prophetarum, sed sola exhibitio veritatis. Prophetia non fecit necessitatem eorum quæ dicit, sed signum est præscientiæ Dei. Prophetia alia est ex prædestinatione Dei, quam necesse est omnibus modis evenire, ut sine nostro impleatur arbitrio: ut hæc de qua hic agitur. Alia est ex præscientia Dei cui nostrum admiscetur arbitrium. Alia est, quæ comminatio dicitur, quæ fit ob signum animadversionis divinæ, ut fugiant a facie arcus electi, et juste pereant incauti, et non ex præscientia: quia longe aliter scitur, quam futurum comminetur.

Matthew 2:23Et veniens habitavit in civitate quæ vocatur Nazareth: ut adimpleretur quod dictum est per prophetas: Quoniam Nazaræus vocabitur. + 2.23 Nazareth. Nazareth, germen novellum vel flos campi interpretatur, de cujus radice germinis sanctus sanctorum ad significandum æternitatis suæ substantiam ascendisse legitur. Sicut ergo eligit tempus quo nasceretur et locum, ita et civitatem in qua coalesceret: cujus nomen indicio est, quod ipsa sanctitas, in sanctitate nutritus, sanctus sanctorum recte dicitur: unde et discipuli ejus prius Nazaræi dicti sunt, sed postea a Christo Christiani vocati sunt. Nazareth Galilææ quo transfertur, partem ejusdem gentis quæ fidem susceptura erat, significat: unde flos interpretatur: quia Ecclesia quo ardentius a terrenis ad cœlestia transmigrat, eo magis virtutum flore et germine abundat. Per prophetas. Prophetas pluraliter dicit, quia non habemus fixum de Scriptura exemplum: ostendit sensum non verba se sumpsisse. Vel eisdem verbis in Isaia juxta Hebraicam veritatem: Nazaræus de radice ejus ascendet Isa. 11..

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 8:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 8:16Matthew 8Matthew 8:18 →