The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 53 › Isaiah 53:8

Isaiah 53:8

De angustia, et de judicio sublatus est. Generationem ejus quis enarrabit? quia abscissus est de terra viventium: propter scelus populi mei percussi eum. + 53.8 De judicio. Judex omnium judicii non reperit veritatem, sed sine culpa damnatus est. Unde admiratur propheta quod omnium Deus passioni se tradiderit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

He was taken from prison and from judgment: and who shall declare his generation? for he was cut off out of the land of the living: for the transgression of my people was he stricken.

In Context

7Oblatus est quia ipse voluit, et non aperuit os suum; sicut ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum. + 53.7 Non aperuit, etc. Pilato vel Herodi. Pauca enim respondit ne differretur salus humani generis. Et quasi agnus. ID. In cujus figura populus Isræl agnum in Ægypto comedit Exod. 12.. Hic est agnus qui tollit peccata mundi Joan. 1., qui occisus est ab origine mundi Apoc. 13., qui carne et sanguine suo nos pascit, et vellere protectionis nos vestit.

9Et dabit impios pro sepultura, et divitem pro morte sua, eo quod iniquitatem non fecerit, neque dolus fuerit in ore ejus. + 53.9 Dabit impios. ID. Id est gentes, quæ sine pietate, Deo Patri, quia mortuus et sepultus eos acquisivit, et divites, Judæos scilicet divitiis legis et prophetarum gloriantes. Divites. Scribas et Pharisæos doctrinæ legis divitiis gloriantes.

Read all of Isaiah 53

Cross References

Isaiah 53:5Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras; attritus est propter scelera nostra: disciplina pacis nostræ super eum, et livore ejus sanati sumus. + 53.5 Livore. ID. Perspicuum est, quia sicut corpus laceratum et flagellatum, ita anima vere doluit pro nobis, ne ex parte veritas, ex parte mendacium in Christo credatur.

Lamentations 3:54Sade Inundaverunt aquæ super caput meum; dixi: Perii.

Matthew 1:1Liber generationis Jesu Christi filii David, filii Abraham. + 1.1 Prologus Incipit Matthæus cum primo prædicasset Evangelium in Judæa, volens transire ad gentes, primus Evangelium scripsit Hebraice: quod fratribus a quibus ibat, ad memoriam reliquit. Sicut enim necesse fuit ad confirmationem fidei Evangelium prædicare, sic et contra hæreticos scribi. Cum autem plures Evangelium scripserint, quatuor tantum habent auctoritatis testimonium: quia per quatuor mundi partes fidem nuntiant Trinitatis, et sunt quasi quatuor rotæ in quadriga Domini, quæ vehit eum per prædicationem Evangelii, et genus humanum quadrifida morte peremptum eorum erat prædicatione vivificandum: unde et aliorum evangelia deciderunt, nec recepta sunt: quia nolebant præfinitum numerum cessari propter virtutem sacramenti. Designantur etiam evangelistæ quatuor figuris, quæ non sunt deceptoriæ, sed jucundi mysterii sibi consciæ. Matthæus in homine intelligitur: quia circa humanitatem Christi principaliter immoratur. Marcus in leone, quia agit de resurrectione. Lucas in vitulo, agens de sacerdotio. Joannes in aquila, scribens sacramenta Divinitatis. Christus vero quem describunt, homo fuit de virgine natus: vitulus in immolatione, leo in resurrectione, aquila in ascensione. Vel in homine humanitas, in vitulo sacerdotium, in leone regnum, in aquila exprimitur Divinitatis sacramentum. Liber generationis. HIER. Hebræi voluminibus suis a principiis nomen imponunt, ut liber Genesis, etc., usque ad sed hic mos est in multis, maxime in prophetis, ut visio Isaiæ, subaudis hæc est. Filii David. Ordo præposterus ne præmisso Abraham, generationis contextio interrumperetur. Horum duorum specialiter dicitur Filius: quia unus primus inter patriarchas, alter inter reges ad quos facta est de Christo promissio, ut Judæis Christum ex lege venturum aperiret, in quo viderent vaticinia impleri. Filii David filii Abraham. Hos duos de omnibus elegit quorum Filius dicitur Christus, ut Judæis quibus scribit, scientibus ex lege Christum venturum, appareret hic esse qui diu erat promissus, in quo viderentur impleri omnia vaticinia; his enim solis in Veteri Testamento legitur facta promissio Abrahæ, et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ Gen. 22.. Abraham et David sunt duæ columnæ versantes in lege quasi in vestibulo ante ostium quod est Christus: quas ambit funiculus duodecim cubitorum, id est fides apostolorum. Amplectitur hos in genealogia patres, de quorum medio ostium Christus aperitur credentibus.

John 11:49Unus autem ex ipsis, Caiphas nomine, cum esset pontifex anni illius, dixit eis: Vos nescitis quidquam,

Acts 8:33In humilitate judicium ejus sublatum est. Generationem ejus quis enarrabit? quoniam tolletur de terra vita ejus.] + 8.33 In humilitate. BEDA. Etenim judex omnium, veritatem judicii non reperit, sed sine ulla sua culpa, seditione Judæorum, et voce Pilati, damnatus est. Humilitate. RAB. Passione qua humiliavit se factus obediens usque ad mortem Philip. 2.. Tolletur. Secundus homo de cœlo cœlestis, sanctitate segregatus a terrenis, vel, de vita in mortem transibit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 53:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 53:7Isaiah 53Isaiah 53:9 →