The Bible Software
bible.softwareActsActs 8 › Acts 8:33

Acts 8:33

In humilitate judicium ejus sublatum est. Generationem ejus quis enarrabit? quoniam tolletur de terra vita ejus.] + 8.33 In humilitate. BEDA. Etenim judex omnium, veritatem judicii non reperit, sed sine ulla sua culpa, seditione Judæorum, et voce Pilati, damnatus est. Humilitate. RAB. Passione qua humiliavit se factus obediens usque ad mortem Philip. 2.. Tolletur. Secundus homo de cœlo cœlestis, sanctitate segregatus a terrenis, vel, de vita in mortem transibit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

In his humiliation his judgment was taken away: and who shall declare his generation? for his life is taken from the earth.

In Context

32Locus autem Scripturæ quem legebat, erat hic: [Tamquam ovis ad occisionem ductus est: et sicut agnus coram tondente se, sine voce, sic non aperuit os suum.

34Respondens autem eunuchus Philippo, dixit: Obsecro te, de quo propheta dicit hoc? de se, an de alio aliquo?

Read all of Acts 8

Cross References

Job 27:2[Vivit Deus, qui abstulit judicium meum, et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam meam. + 27.2 Vivit Deus. Sunt qui adversa patientes, Deum esse non credunt: nonnulli Deum esse æstimant, sed res humanas minime curare. Iste in typo Ecclesiæ positus in afflictione, ut Deum esse fateretur, ait: Vivit Deus. Ut vero res humanas curare eum perhiberet, subdit: Qui abstulit judicium meum, etc.

Isaiah 5:23qui justificatis impium pro muneribus, et justitiam justi aufertis ab eo ! + 5.23 Qui justificatis impium pro muneribus. Supra dictum est, quia pro uvis attulerunt spinas, et fenum, et ligna, et stipulas, et vepres arsuros, quia non tantum ista fecerunt, sed et legem abjecerunt, et eloquium Dei blasphemaverunt. De quibus: De Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem.

Isaiah 53:8De angustia, et de judicio sublatus est. Generationem ejus quis enarrabit? quia abscissus est de terra viventium: propter scelus populi mei percussi eum. + 53.8 De judicio. Judex omnium judicii non reperit veritatem, sed sine culpa damnatus est. Unde admiratur propheta quod omnium Deus passioni se tradiderit.

Isaiah 53:12Ideo dispertiam ei plurimos, et fortium dividet spolia, pro eo quod tradidit in mortem animam suam, et cum sceleratis reputatus est, et ipse peccata multorum tulit, et pro transgressoribus rogavit.] + 53.12 Et cum sceleratis. Ut sceleratos a peccato redimeret, omnia omnibus factus: Peccata enim nostra portavit in corpore suo I Petr. 2.. Cujus imitator Paulus ait: Omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrificarem I Cor. 9.. Rogavit. Pater, ignosce illis. Ad hanc vocem secundum Evangelium Nazareorum multa millia Judæorum astantium circa crucem crediderunt.

Habakkuk 1:4Propter hoc lacerata est lex, et non pervenit usque ad finem judicium; quia impius prævalet adversus justum, propterea egreditur judicium perversum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Acts 8:33

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Acts 8:32Acts 8Acts 8:34 →