The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 53 › Isaiah 53:7

Isaiah 53:7

Oblatus est quia ipse voluit, et non aperuit os suum; sicut ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum. + 53.7 Non aperuit, etc. Pilato vel Herodi. Pauca enim respondit ne differretur salus humani generis. Et quasi agnus. ID. In cujus figura populus Isræl agnum in Ægypto comedit Exod. 12.. Hic est agnus qui tollit peccata mundi Joan. 1., qui occisus est ab origine mundi Apoc. 13., qui carne et sanguine suo nos pascit, et vellere protectionis nos vestit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

He was oppressed, and he was afflicted, yet he opened not his mouth: he is brought as a lamb to the slaughter, and as a sheep before her shearers is dumb, so he openeth not his mouth.

In Context

6Omnes nos quasi oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit: et posuit Dominus in eo iniquitatem omnium nostrum.

8De angustia, et de judicio sublatus est. Generationem ejus quis enarrabit? quia abscissus est de terra viventium: propter scelus populi mei percussi eum. + 53.8 De judicio. Judex omnium judicii non reperit veritatem, sed sine culpa damnatus est. Unde admiratur propheta quod omnium Deus passioni se tradiderit.

Read all of Isaiah 53

Cross References

Matthew 26:63Jesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi: Adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei.

Mark 14:61Ille autem tacebat, et nihil respondit. Rursum summus sacerdos interrogabat eum, et dixit ei: Tu es Christus Filius Dei benedicti?

Luke 23:9Interrogabat autem eum multis sermonibus. At ipse nihil illi respondebat.

Acts 8:32Locus autem Scripturæ quem legebat, erat hic: [Tamquam ovis ad occisionem ductus est: et sicut agnus coram tondente se, sine voce, sic non aperuit os suum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 53:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 53:6Isaiah 53Isaiah 53:8 →