The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 55 › Isaiah 55:8

Isaiah 55:8

Non enim cogitationes meæ cogitationes vestræ, neque viæ vestræ viæ meæ, dicit Dominus. + 55.8 Non enim. Ne putetis difficile esse quod spondeo: considerate quod inter mea et vestra consilia multa sit differentia: et quanta naturæ, tanta voluntatis diversitas.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For my thoughts are not your thoughts, neither are your ways my ways, saith the LORD.

In Context

7Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad Dominum, et miserebitur ejus; et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum.

9Quia sicut exaltantur cæli a terra, sic exaltatæ sunt viæ meæ a viis vestris, et cogitationes meæ a cogitationibus vestris.

Read all of Isaiah 55

Cross References

1 Samuel 16:7Et dixit Dominus ad Samuelem: Ne respicias vultum ejus, neque altitudinem staturæ ejus: quoniam abjeci eum, nec juxta intuitum hominis ego judico: homo enim videt ea quæ parent, Dominus autem intuetur cor. + 16.7 Ne respicias. Reprobatis majoribus filiis Isai minimus ad regnum eligitur, quia spreto Judaico sacerdotio, et regno prioris populi, Christus caput minoris populi, rex et sacerdos factus est.

2 Kings 5:11Iratus Naaman recedebat, dicens: Putabam quod egrederetur ad me, et stans invocaret nomen Domini Dei sui, et tangeret manu sua locum lepræ, et curaret me.

Psalms 25:10in quorum manibus iniquitates sunt; dextera eorum repleta est muneribus. + 25.10 Dextera eorum, AUG., id est, si quid boni agunt, etc., usque ad misericordia in omnibus comitetur, quod debes, quia: 1

Psalms 92:5Testimonia tua credibilia facta sunt nimis; domum tuam decet sanctitudo, Domine, in longitudinem dierum.] + 92.5 Testimonia. AUG. Quia mirabilis elatio maris, etc., usque ad et coronas ex prædictione. CASS. Testimonia. Vel ita, etc., usque ad licet brevibus verbis, continet.

Proverbs 25:3Cælum sursum, et terra deorsum, et cor regum inscrutabile. + 25.3 Cœlum sursum et terra deorsum. Sicut altitudo cœli et profunditas terræ ab hominibus sciri non potest, ita scientia apostolorum et prophetarum, qui arcana Divinitatis spiritu revelante cognoverunt, nostram fragilitatem transcendit.

Jeremiah 3:1[Vulgo dicitur: Si dimiserit vir uxorem suam, et recedens ab eo duxerit virum alterum, numquid revertetur ad eam ultra? numquid non polluta et contaminata erit mulier illa? Tu autem fornicata es cum amatoribus multis: tamen revertere ad me, dicit Dominus, et ego suscipiam te. + 3.1 Vulgo dicitur: si dimiserit. Ecce de fornicata et relicta muliere, etc., usque ad quanto contemptus adhuc vocare non dedignatur. Si dimiserit vir. HIER. Hoc dicere possumus adversus eos, qui fidem Domini relinquentes et hæreticorum erroribus irretiti post multas fornicationes et deceptionem suarum animarum, simulant se reverti ad pristinam veritatem, non ut deponant venena pectoris, sed ut insinuent aliis. Tu autem fornicata es. Sive: Habuisti pastores multos in offensionem tui, ut Deum scilicet offenderes; et qui magistri esse debuerant, ut alios ab omni errore prohiberent, auctores impietatis exstiterunt. Tamen revertere. Si revertebaris ad me, dicit Dominus. Arguit impudentiam meretricis, quæ post adulterium audet reverti ad virum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 55:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 55:7Isaiah 55Isaiah 55:9 →