The Bible Software
bible.softwareProverbsProverbs 25 › Proverbs 25:3

Proverbs 25:3

Cælum sursum, et terra deorsum, et cor regum inscrutabile. + 25.3 Cœlum sursum et terra deorsum. Sicut altitudo cœli et profunditas terræ ab hominibus sciri non potest, ita scientia apostolorum et prophetarum, qui arcana Divinitatis spiritu revelante cognoverunt, nostram fragilitatem transcendit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The heaven for height, and the earth for depth, and the heart of kings is unsearchable.

In Context

2[Gloria Dei est celare verbum, et gloria regum investigare sermonem. + 25.2 Gloria Dei. Gloria Domini, etc., usque ad unde se magis filium hominis quam Filium Dei appellat. Investigare. Sermonem, etc., usque ad nam illico audivit: Beatus es Simon Barjona, quia caro, etc.

4Aufer rubiginem de argento, et egredietur vas purissimum.

Read all of Proverbs 25

Cross References

1 Kings 4:29Dedit quoque Deus sapientiam Salomoni, et prudentiam multam nimis, et latitudinem cordis quasi arenam quæ est in littore maris.

Isaiah 7:11Pete tibi signum a Domino Deo tuo, in profundum inferni, sive in excelsum supra. + 7.11 Pete tibi signum. ID. Ut qui prophetæ non credidit, Domini auctoritate terreatur; quasi diceret: Difficile videtur tibi quod regna potentissima brevi finiantur, et tu libereris et populus tuus, sed pete tibi signum. Pete tibi signum. Moyses accepit signum de terra, etc., usque ad utrumque mortem Domini et ascensionem respicit. Non petam. Non humiliter, sed superbe. Multi enim leguntur a Domino signa petivisse et accepisse, sed Achaz ita respondit, tanquam auctoritatatem habens: Non tentabis Dominum Deum tuum. Vel, timuit quod in signo Deus glorificaretur et idola vilificarentur.

Romans 8:39neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, quæ est in Christo Jesu Domino nostro. + 8.39 Neque altitudo, neque profundum. Id est nec prospera vel adversa, unde Salomon: Divitias et paupertates ne dederis mihi: ne repletus mendax fiam, vel pauper rapiam, et perjurem nomen Dei Prov. 30.. Multi peccant altitudine, multi necessitate. Contra hoc proponitur Achaz in Isaia, qui nolebat petere signum neque in alto neque in profundo. Remedium de Christo, qui neque elatus potestate qua æqualis Patri, nec turbatus de ejectione mortis, qui est signum in alto, et in profundo: ne ille vel regia potestate extolleretur, vel ærumna turbaretur, sicut tunc erat pro bello Assyriorum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Proverbs 25:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Proverbs 25:2Proverbs 25Proverbs 25:4 →