The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 55 › Isaiah 55:9

Isaiah 55:9

Quia sicut exaltantur cæli a terra, sic exaltatæ sunt viæ meæ a viis vestris, et cogitationes meæ a cogitationibus vestris.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For as the heavens are higher than the earth, so are my ways higher than your ways, and my thoughts than your thoughts.

In Context

8Non enim cogitationes meæ cogitationes vestræ, neque viæ vestræ viæ meæ, dicit Dominus. + 55.8 Non enim. Ne putetis difficile esse quod spondeo: considerate quod inter mea et vestra consilia multa sit differentia: et quanta naturæ, tanta voluntatis diversitas.

10Et quomodo descendit imber et nix de cælo, et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram, et infundit eam, et germinare eam facit, et dat semen serenti, et panem comedenti: + 55.10 Et quomodo. ID. Alia similitudine ostendit quia multus est ad ignoscendum. Panem comedenti. Unde Salomon: Mitte panem tuum super aquas, quia in multitudine dierum invenies eum, hoc est, panem doctrinæ tuæ et gratiam spiritualem cunctis infunde, quia in novissimo præmia recipies

Read all of Isaiah 55

Cross References

Psalms 36:5Revela Domino viam tuam, et spera in eo, et ipse faciet. 1

Psalms 89:2Priusquam montes fierent, aut formaretur terra et orbis, a sæculo et usque in sæculum tu es, Deus. + 89.2 Priusquam montes. Ne autem videretur non fuisse, antequam esset nobis refugium; adjungit priusquam. Montes, terra. AUG. Ecce omnis rationalis creatura hac differentia distincta est, ut montium nomine celsitudo angelorum; et terræ nomine humilitas hominum: ideoque non incongrue verba sic distinxit, ut diceret montes, id est angelos, fieri, et terram, id est homines, formari. Fierent aut formaretur. Formari, vel fingi, solet dici secundum corpora: fieri de nihilo. A sæculo. Aptius diceret, etc., usque ad hic autem ponitur sæculum pro æterno. A sæculo. Ecce quæ æternitas nobis refugium, etc., usque ad Ne avertas, quoniam mille anni. Tu es. Optime ait, quia immutabilis. Non dicit eris, vel fuisti, cum immutabilis essentia Dei non noverit præteritum, vel futurum; unde dictum est: Ego sum qui sum. Et, Qui est misit me ad vos? Et: Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. 1

Psalms 103:11Potabunt omnes bestiæ agri; expectabunt onagri in siti sua. + 103.11 Potabunt omnes. ID. Omnes fuerunt in disco Petri ter submisso, etc., usque ad ut Ecclesia congregetur. Onagri. ID. Sylvestres asini magni indomiti, etc., usque ad vel superbi Judæi different bibere in tempus ultimum. 1

Romans 11:31ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam: ut et ipsi misericordiam consequantur. + 11.31 Ut et ipsi. Experti non per legem esse salutem, sed per gratiam: ut et sic per humilitatem consequentur misericordiam.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 55:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 55:8Isaiah 55Isaiah 55:10 →