Isaiah 57:13
Cum clamaveris, liberent te congregati tui, et omnes eos auferet ventus, tollet aura.] [Qui autem fiduciam habet mei, hæreditabit terram, et possidebit montem sanctum meum. + 57.13 Qui autem fiduciam habet mei. ID. Qui idola non coluerunt, vel in captivitatem ducti pœnituerunt, sub Zorobabel et aliis ducibus reversi, Deum suum in loco suo adoraverunt secundum Hebræum. Possidebit montem sanctum tuum, scilicet legem Veteris et Novi testamenti; utrumque enim in monte datum. Et ad præmiorum altitudinem invitat, vel Christum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
12Ego annuntiabo justitiam tuam, et opera tua non proderunt tibi.
Cross References
2 Kings 3:13Dixit autem Eliseus ad regem Israël: Quid mihi et tibi est? vade ad prophetas patris tui et matris tuæ. Et ait illi rex Israël: Quare congregavit Dominus tres reges hos ut traderet eos in manus Moab?
Psalms 1:4Non sic impii, non sic; sed tamquam pulvis quem projicit ventus a facie terræ. + 1.4 Non sic impii. Hic de ultione iniquorum adversos terret, horum formido gratiora facit præmissa. A facie terræ. AUG. Stabilitatis æternæ, quia ut hæc terra nutrit et continet hominem, ita illa interiorem. 1
Psalms 37:9Afflictus sum, et humiliatus sum nimis; rugiebam a gemitu cordis mei. + 37.9 Rugiebam a gemitu. CASS., AUG. Gemitus corde, rugitus voce: a similitudine bestiarum, quibus se comparat: ut fortior gemitus ostendatur: virtus patientiæ quod in gemitum, non in verba pro rumpit. 1
Psalms 37:22Ne derelinquas me, Domine Deus meus; ne discesseris a me. + 37.22 Ne derelinquas. ID. De præteritis absolutus, cum actione gratiarum auctorem salutis profitens Deum, lætus exclamat ne jam relinquatur. CASS. Quia gravior offensio post veniam. AUG. Exsultativa conclusio, ut certa spes sit imitantibus. Ne discesseris a me. Quomodo ergo supra: Ut quid me dereliquisti? Vox est veteris hominis qui cum eo crucifixus, hic autem in persona propria loquitur. 1
Psalms 84:12Veritas de terra orta est, et justitia de cælo prospexit. + 84.12 Veritas de terra orta est. ID. Confessio de homine, ut se accuset, etc., usque ad data est justificatio confitentis. 1