Isaiah 57:16
Non enim in sempiternum litigabo, neque usque ad finem irascar, quia spiritus a facie mea egredietur, et flatus ego faciam. + 57.16 Non enim in sempiternum litigabo. ID. Non in sempiternum servabo iram meam, neque causabor cum creatura mea, sed percutiam in præsenti, ut sanem in futuro. Quia spiritus. Pax, gaudium, vita omnium, etc., usque ad specialiter ad Judæos.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 16:22Qui ceciderunt proni in faciem, atque dixerunt: Fortissime Deus spirituum universæ carnis, num uno peccante, contra omnes ira tua desæviet?
Job 12:10In cujus manu anima omnis viventis, et spiritus universæ carnis hominis. + 12.10 In cujus manu anima. Hoc loco anima omnis viventis, ipsa corporis vita signatur. Spiritus universæ carnis. Ibid. Id est hominis effectus intelligentiæ spiritualis quæ in Dei potestate sunt. Potest et per animam omnis viventis jumentorum vita signari.
Psalms 103:9Terminum posuisti quem non transgredientur, neque convertentur operire terram. 1
Isaiah 27:8In mensura contra mensuram, cum abjecta fuerit, judicabis eam; meditatus est in spiritu suo duro per diem æstus.
Isaiah 42:5Hæc dicit Dominus Deus, creans cælos, et extendens eos; formans terram, et quæ germinant ex ea; dans flatum populo qui est super eam, et spiritum calcantibus eam: