Job 12:10
In cujus manu anima omnis viventis, et spiritus universæ carnis hominis. + 12.10 In cujus manu anima. Hoc loco anima omnis viventis, ipsa corporis vita signatur. Spiritus universæ carnis. Ibid. Id est hominis effectus intelligentiæ spiritualis quæ in Dei potestate sunt. Potest et per animam omnis viventis jumentorum vita signari.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In whose hand is the soul of every living thing, and the breath of all mankind.
In Context
9Quis ignorat quod omnia hæc manus Domini fecerit?
Cross References
Genesis 6:17Ecce ego adducam aquas diluvii super terram, ut interficiam omnem carnem, in qua spiritus vitæ est subter cælum: universa quæ in terra sunt, consumentur.
Job 27:3Quia donec superest halitus in me, et spiritus Dei in naribus meis,
Job 34:14Si direxerit ad eum cor suum, spiritum illius et flatum ad se trahet.
Psalms 104:30Edidit terra eorum ranas in penetralibus regum ipsorum. + 104.30 Edidit terra. AUG. Terram eorum convertit in ranas, quia tot fuerunt, ut hoc congrue per hyperbolen dicatur. 1
Isaiah 57:16Non enim in sempiternum litigabo, neque usque ad finem irascar, quia spiritus a facie mea egredietur, et flatus ego faciam. + 57.16 Non enim in sempiternum litigabo. ID. Non in sempiternum servabo iram meam, neque causabor cum creatura mea, sed percutiam in præsenti, ut sanem in futuro. Quia spiritus. Pax, gaudium, vita omnium, etc., usque ad specialiter ad Judæos.
John 3:6Quod natum est ex carne, caro est: et quod natum est ex spiritu, spiritus est. + 3.6 Quod natum. Hanc spiritualem nativitatem distinguit a carnali, dicens: Quod natum est. Ex carne. Id est, ex primo homine per carnis successionem carnale est. Nomine carnis, non solum carnem, sed totum carnalem hominem significat. Sic econtra totus homo spiritualis anima et corpore spiritus dicitur. Et quod, etc. Verbo et sacramento spiritus invisibiliter adest quo natus ex Adam ad mortem nascitur, Filius Dei ad vitam, qui non tantum spiritualis dicitur, sed spiritus, quia sicut substantia spiritus est invisibilis, ita invisibiliter per visibile sacramentum efficitur Dei Filius. Spiritus est. Non autem mireris, si sic natum dico spiritum, quia sicut spiritus ubi vult spirat, et nescis unde venit, aut quo vadat, sic est omnis qui natus est ex spiritu.