Isaiah 57:20
Impii autem quasi mare fervens, quod quiescere non potest, et redundant fluctus ejus in conculcationem et lutum. + 57.20 Impii autem. Supra de illis qui in captivitate pœnitentiam egerunt, et ideo liberati sunt, et de illis qui post ascensionem crediderunt. Hic de illis specialiter loquitur, qui in infidelitate sua remanserunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But the wicked are like the troubled sea, when it cannot rest, whose waters cast up mire and dirt.
In Context
21Non est pax impiis, dicit Dominus Deus.]
Cross References
Job 15:20Cunctis diebus suis impius superbit, et numerus annorum incertus est tyrannidis ejus. + 15.20 Cunctis diebus. Solent etiam electi in quibusdam diebus superbire, sed priusquam vitam finiant, ab elatione corda commutant; impius vero diebus omnibus superbit, et sic vitam terminat, ut ab elatione minime recedat. Et numerus annorum tyrannidis ejus. Proprie tyrannus, etc., usque ad cujus vita sub incertitudine tenetur?
Job 20:11Ossa ejus implebuntur vitiis adolescentiæ ejus, et cum eo in pulvere dormient. + 20.11 Ossa ejus implebuntur. Adolescentia hypocritæ inchoatio pravitatis est, etc., usque ad omni soliditate vacuari ac deperire.
Proverbs 4:16Non enim dormiunt nisi malefecerint, et rapitur somnus ab eis nisi supplantaverint.
Isaiah 48:22Non est pax impiis, dicit Dominus.]
Jude 1:12Hi sunt in epulis suis maculæ, convivantes sine timore, semetipsos pascentes, nubes sine aqua, quæ a ventis circumferentur, arbores autumnales, infructuosæ, bis mortuæ, eradicatæ, + 1.12 Maculæ. Non solum in comessationibus et ebrietatibus carnalibus pereunt et maculantur, sed etiam sunt maculæ illorum, et alios secum perdunt, Domini gratiam in luxuriam transferentes. Nubes. Comparat se prædicatoribus pluentibus justitiam, coruscantibus per miracula, sed hæretici sunt nubes obscurantes solem, ponentes in cœlum os suum, perversa superbe docendo, sine aqua sapientiæ. Arbores autem. Impii et pseudoapostoli comparant se arboribus bonum fructum ferentibus, sed sunt arbores autumnales: tarde enim ferunt bonum fructum sicut arbor in autumno plantata, vel quia tunc folia cadunt et fructus, vel si supercrescit fructus, adulterinus est et inutilis. Si quid enim faciunt impii quod bonum videatur, non bona intentione id agunt, sed ut bona quæ sunt in aliis exstirpent. Bis mortuæ. BEDA. Semel moritur quæ non facit fructum, etc., usque ad in qua sancti dicuntur radicati.