Job 20:11
Ossa ejus implebuntur vitiis adolescentiæ ejus, et cum eo in pulvere dormient. + 20.11 Ossa ejus implebuntur. Adolescentia hypocritæ inchoatio pravitatis est, etc., usque ad omni soliditate vacuari ac deperire.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
His bones are full of the sin of his youth, which shall lie down with him in the dust.
In Context
Cross References
Job 13:26scribis enim contra me amaritudines, et consumere me vis peccatis adolescentiæ meæ. + 13.26 Scribis. Quia quod loquimur, transit, quod scribimus manet. Deus non loqui, sed scribere amaritudines dicitur, cum diu super nos ejus flagella perdurant. Semel enim de mortalitate carnis sententiam fixit, quæ usque ad ultimum mutari non valebit. Et consumere. Patet gravia esse peccata juvenum et senum, si illud justi sic metuunt, quod in infirma ætate deliquerunt.
Job 19:20Pelli meæ, consumptis carnibus, adhæsit os meum, et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos. + 19.20 Pelli meæ consumptis. In ossibus fortitudo, etc., usque ad passionis tempore juxta se mulieres invenit. Carnibus GREG. Quæ ossi hæserant, dum discipuli, licet infirmi, veritatis fidem populis prædicarent. Et cum sanctæ mulieres ea quæ necessaria erant exteriora corporis subsidia præpararent, quasi pellis extra manebant in corpore. Et derelicta. Dentes apostoli sunt; labia tantummodo circa dentes relicta sunt, cum de eo duo post mortem ejus ambulantes confabulari quidem noverant, sed prædicare jam eum, aut mordere infidelium vitia formidabant. Sed jam ad propria verba Job revertitur. Tantummodo. Nec felicibus aliud est circa dentes quam labia: et sic patet hoc mystice dici.
Psalms 25:7ut audiam vocem laudis, et enarrem universa mirabilia tua. + 25.7 Vocem laudis Spiritus sancti, qui docet laudare te. 1
Proverbs 5:22Iniquitates suas capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur. + 5.22 Iniquitates, etc. Peccator, etc., usque ad quam quo se arctius obligent, agunt.
Ezekiel 24:13Immunditia tua execrabilis, quia mundare te volui, et non es mundata a sordibus tuis: sed nec mundaberis prius, donec quiescere faciam indignationem meam in te.
John 8:21Dixit ergo iterum eis Jesus: Ego vado, et quæretis me, et in peccato vestro moriemini. Quo ego vado, vos non potestis venire. + 8.21 Ego vado. Quasi sponte, et ideo frustra laboratis. Vadit illo unde venerat, et unde non discesserat. Quæretis, ideo persequentes assumptum in cœlis non ut amici habere cupientes. Unde eis pœnam prædicit: In peccato vestro moriemini.