Isaiæ 58:12
Et ædificabuntur in te deserta sæculorum, fundamenta generationis et generationis suscitabis; et vocaberis ædificator sepium, avertens semitas in quietem. + 58.12 Ædificabuntur HIER. Judæi referunt hoc ad restaurationem quæ facta est sub Zorobabel et Jesu Sacerdote magno; vel ad illam quam delirant futuram in ultimo. Melius ad Ecclesiam hæc referri possunt. Fundamenta ID. Apostolos, prophetas et similes: Unde, Fundamenta ejus in montibus sanctis Psal. 86.. Fundamentum autem singulari numero Christus est, unde, Fundamentum aliud nemo potest ponere, præter id quod positum est, quod est Christus Jesus I Cor. 3.. Iniquitatum, alias in quietem, scilicet semitas erroris in quietem vel veram pacem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Nehemiah 2:17Et dixi eis: Vos nostis afflictionem in qua sumus: quia Jerusalem deserta est, et portæ ejus consumptæ sunt igni: venite, et ædificemus muros Jerusalem, et non simus ultra opprobrium. + 2.17 Quia Jerusalem deserta est. BED., ibid. Plana sunt hæc et spirituali sensu congrua: quia doctores, imo omnes qui zelo Dei fervent, in afflictione maxima sunt, quandiu Jerusalem, id est visionem pacis, quam nobis Deus reliquit et commendavit, bellis dissensionum cernunt esse desertam: et portas virtutum, quas juxta Isaiam laudatio occupare debuerat, prævalentibus inferorum portis dejectas, et opprobrio habitas.
Nehemiah 6:1Factum est autem, cum audisset Sanaballat, et Tobias, et Gossem Arabs, et ceteri inimici nostri, quod ædificassem ego murum, et non esset in ipso residua interruptio (usque ad tempus autem illud valvas non posueram in portis),
Isaiah 49:8[Hæc dicit Dominus: In tempore placito exaudivi te, et in die salutis auxiliatus sum tui: et servavi te, et dedi te in fœdus populi, ut suscitares terram, et possideres hæreditates dissipatas; + 49.8 In tempore placito. Passionis, resurrectionis, in quo placuit Deo redimere genus humanum.
Isaiah 52:9Gaudete, et laudate simul, deserta Jerusalem, quia consolatus est Dominus populum suum; redemit Jerusalem. + 52.9 Gaudete. Primitivam Ecclesiam consolatur, etc., usque ad multitudine gentium et reparata est et multiplicata est.
Jeremiah 31:38Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et ædificabitur civitas Domino, a turre Hananeel usque ad portam anguli. + 31.38 Ecce dies. Qui mille annorum regnum, etc., usque ad, ibi autem Ananehel per men litteram.
Ezekiel 36:8Vos autem, montes Israël, ramos vestros germinetis, et fructum vestrum afferatis populo meo Israël: prope enim est ut veniat.