Isaiæ 58:11
Et requiem tibi dabit Dominus semper, et implebit splendoribus animam tuam, et ossa tua liberabit; et eris quasi hortus irriguus, et sicut fons aquarum cujus non deficient aquæ. + 58.11 Hortus irruguus, voluptatis paradisus, quem plantaverat Dominus Deus a principio, scilicet Ecclesiam. Fons in medio Christus est, cujus non deficiunt aquæ doctrinæ spiritualis, quæ Ecclesiam irrigant. Et hoc est, Et erit quasi hortus irriguus, o fidelis vel Ecclesia. Sicut fons. Assimilaberis Christo, capiti tuo.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 15:4Et omnino indigens et mendicus non erit inter vos: ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in terra, quam traditurus est tibi in possessionem.
Job 6:15Fratres mei præterierunt me, sicut torrens qui raptim transit in convallibus.
Psalms 25:9Ne perdas cum impiis, Deus, animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam: + 25.9 Ne perdas. CASS. Et si modo simul esse pateris, ne simul perdas. CASS. Ne perdas in futuro cum impiis, quibus hic non communico. 1
Psalms 33:19Juxta est Dominus iis qui tribulato sunt corde, et humiles spiritu salvabit. + 33.19 Juxta est Dominus. Liberavit: nam pronus est ad hoc, quia juxta est; vel, est allusio ad clamorem. 1
Psalms 37:19Quoniam iniquitatem meam annuntiabo, et cogitabo pro peccato meo. + 37.19 Quoniam iniquitatem meam. ID. Duo modi perfectæ pœnitentiæ, confessio et emendatio, per fletus, eleemosynas, et hujusmodi. 1