Isaiæ 58:2
Me etenim de die in diem quærunt, et scire vias meas volunt, quasi gens quæ justitiam fecerit, et judicium Dei sui non dereliquerit. Rogant me judicia justitiæ; appropinquare Deo volunt. + 58.2 Quasi. Hoc est, quare ego non exaudiam eos sicut illos qui in Ecclesia justitiam faciunt, juste et pie viventes, Christum verum Deum et verum hominem confitentes. Rogant. ID. Alia temeritas Judæorum, quasi confidentes in conscientia bona judicium justum postulant, secundum illud: Judica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 5:28Quod cum audisset Dominus, ait ad me: Audivi vocem verborum populi hujus quæ locuti sunt tibi: bene omnia sunt locuti.
Proverbs 15:8Victimæ impiorum abominabiles Domino; vota justorum placabilia.
Isaiah 29:13Et dixit Dominus: Eo quod appropinquat populus iste ore suo, et labiis suis glorificat me, cor autem ejus longe est a me, et timuerunt me mandato hominum et doctrinis, + 29.13 Eo quod appropinquat populus iste. ID. Dominus in Evangelio Matthæi utitur, etc., usque ad verbis propriis usos. Labiis suis. ID. 70. Labiis suis me honorat, cor autem ejus longe est a me: frustra autem colunt me, docentes præcepta hominum atque doctrinas.
Isaiah 48:1[Audite hæc, domus Jacob, qui vocamini nomine Israël, et de aquis Juda existis; qui juratis in nomine Domini, et Dei Israël recordamini non in veritate neque in justitia. + 48.1 Audite hæc. HIER. Consuetudo est ut quando agitur de carnali Isræl, simpliciter et sine nominis adjectione Jacob vel Isræl dicatur, sicut in hoc loco, ubi eos alloquitur, qui nomine tenus Jacob vel Isræl appellantur. Et de aquis Juda. Judæ facit mentionem, quia docem tribubus captivatis, Juda et Benjamin et Levitæ in terra promissionis manebant, et regem de Juda habebant.
Jeremiah 42:20quia decepistis animas vestras. Vos enim misistis me ad Dominum Deum nostrum, dicentes: Ora pro nobis ad Dominum Deum nostrum, et juxta omnia quæcumque dixerit tibi Dominus Deus noster, sic annuntia nobis, et faciemus.
Ezekiel 33:30Et tu, fili hominis, filii populi tui, qui loquuntur de te juxta muros et in ostiis domorum, et dicunt unus ad alterum, vir ad proximum suum, loquentes: Venite, et audiamus quis sit sermo egrediens a Domino.