Isaiah 58:3
Quare jejunavimus, et non aspexisti; humiliavimus animas nostras, et nescisti? Ecce in die jejunii vestri invenitur voluntas vestra, et omnes debitores vestros repetitis. + 58.3 Quare jejunavimus. Obliti sunt veteris historiæ, quod Dominus non respexit ad munera Cain, eo quod non recte dividebat cum fratre suo, cui charitatem Deo invidebat. Ecce in die. Jejunium Deo acceptum est, non solum a cibis, sed ab omnibus rebus illicitis abstinere. Repetitis. Qui repetit non habentem, Deo facit violentiam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 2:23Post multum vero tempore mortuus est rex Ægypti: et ingemiscentes filii Israël, propter opera vociferati sunt: ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus. + 2.23 Post multum vero temporis, etc Postquam Moses in terra Madian duxit uxorem, mortuus est rex Ægypti: quia cum Christus in orbe terrarum gentes ad fidem convertit, destructus est principatus diaboli. Ingemiscentes. Nisi moriatur in te rex Ægypti, non cognoscis te opprimi servitute Ægypti, et operibus luti et lateris; nec corde ingemiscis, nec vociferaris ad Dominum ut liberet te.
Leviticus 16:31Sabbatum enim requietionis est, et affligetis animas vestras religione perpetua.
Numbers 23:4Cumque abiisset velociter, occurrit illi Deus. Locutusque ad eum Balaam: Septem, inquit, aras erexi, et imposui vitulum et arietem desuper.
Job 34:9Dixit enim: Non placebit vir Deo, etiam si cucurrerit cum eo.
Proverbs 28:9Qui declinat aures suas ne audiat legem, oratio ejus erit execrabilis.
Isaiah 47:6Iratus sum super populum meum: contaminavi hæreditatem meam, et dedi eos in manu tua: non posuisti eis misericordias; super senem aggravasti jugum tuum valde. + 47.6 Iratus sum. Causam reddit quare Chaldæos ita afflixerit, ne sine causa fecisse videretur, qui nihil sine causa operatur; et ut cognoscant Chaldæi, quia non in viribus suis superaverunt populum Dei.