Isaiah 58:8
Tunc erumpet quasi mane lumen tuum; et sanitas tua citius orietur, et anteibit faciem tuam justitia tua, et gloria Domini colliget te. + 58.8 Lumen tuum. Sicut matutina lux solvit tenebras, ita lumen veritatis fugat errores. Justitia. Christus qui omnes justificat, anteibit ad gloriam. Et gloria Domini colliget te, id est suscipiet ad se, qui dixit: Ubi ego sum, illic et minister meus erit Joan. 12..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 11:17Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam; et cum te consumptum putaveris, orieris ut lucifer. + 11.17 Et quasi meridianus. Fulgor meridianus in vespere est virtutis renovatio in tentatione. Et cum te consumptum. GREG. Cum et per exteriora mala justus occumbere cœperit, tunc claritas ejus incipit: econtra iniqui lumen est in die hujus vitæ, obscuritas in vespere. Et cum te consumptum. Quia foris cadens intus renovatur, et quo duriora tolerat, certius præmia sperat, et hoc est:
Psalms 85:13quia misericordia tua magna est super me, et eruisti animam meam ex inferno inferiori. + 85.13 Ex inferno inferiori. ID. Per hoc intelligimus, etc., usque ad hæc sunt opiniones, non assertiones. 1
Psalms 112:4Excelsus super omnes gentes Dominus, et super cælos gloria ejus. + 112.4 Super cœlos. ID. Apostolos, per quos regnat in gentibus, et est; ideo ad laudes invito, quia super omnes est regnaturus. 1
Proverbs 11:17[Benefacit animæ suæ vir misericors; qui autem crudelis est, etiam propinquos abjicit.
Isaiah 30:26et erit lux lunæ sicut lux solis, et lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum, in die qua alligaverit Dominus vulnus populi sui, et percussuram plagæ ejus sanaverit. + 30.26 Et erit lux. Cum præmium laboris percipient, quia creatura liberabitur a servitute corruptionis. Non mirum si luna solis fulgorem recipiat: Quia justi fulgebunt sicut sol Matth. 13..
Isaiah 57:18Vias ejus vidi, et sanavi eum; et reduxi eum, et reddidi consolationes ipsi, et lugentibus ejus.