The Bible Software
bible.software › Isaiæ › Isaiæ 58 › Isaiæ 58:7

Isaiæ 58:7

frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam; cum videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris. + 58.7 Frange esurienti panem. ID. Panem esurienti frangimus, etc., usque ad sed animæ saturitas. Et carnem tuam. ID. Proximum in necessitate qualibet recognosce similem tibi, considerans te mortalem et passibilem.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Is it not to deal thy bread to the hungry, and that thou bring the poor that are cast out to thy house? when thou seest the naked, that thou cover him; and that thou hide not thyself from thine own flesh?

In Context

6[Nonne hoc est magis jejunium quod elegi? Dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes, dimitte eos qui confracti sunt liberos, et omne onus dirumpe; + 58.6 Colligationes. ID. Peccata intelligimus, etc., usque ad domesticos seminis tui ne despexeris.

8Tunc erumpet quasi mane lumen tuum; et sanitas tua citius orietur, et anteibit faciem tuam justitia tua, et gloria Domini colliget te. + 58.8 Lumen tuum. Sicut matutina lux solvit tenebras, ita lumen veritatis fugat errores. Justitia. Christus qui omnes justificat, anteibit ad gloriam. Et gloria Domini colliget te, id est suscipiet ad se, qui dixit: Ubi ego sum, illic et minister meus erit Joan. 12..

Read all of Isaiæ 58

Cross References

Genesis 19:2et dixit: Obsecro, domini, declinate in domum pueri vestri, et manete ibi: lavate pedes vestros, et mane proficiscemini in viam vestram. Qui dixerunt: Minime, sed in platea manebimus. + 19.2 Lavate. Quod hospitibus solet fieri, ut affectus terreno pulvere sordidati, et acedia, et pusillanimitate, tanquam pulverulentis squaloribus, emundentur. Unde in monasteriis pro venientibus de via oratio celebratur.

Judges 9:2Loquimini ad omnes viros Sichem: Quid vobis est melius, ut dominentur vestri septuaginta viri omnes filii Jerobaal, an ut dominetur unus vir? simulque considerate quod os vestrum et caro vestra sum.

2 Chronicles 28:15Steteruntque viri quos supra memoravimus, et apprehendentes captivos, omnesque qui nudi erant, vestierunt de spoliis: cumque vestissent eos, et calceassent, et refecissent cibo ac potu, unxissentque propter laborem, et adhibuissent eis curam: quicumque ambulare non poterant, et erant imbecillo corpore, imposuerunt eos jumentis, et adduxerunt Jericho civitatem palmarum ad fratres eorum, ipsique reversi sunt in Samariam.

Job 22:7Aquam lasso non dedisti, et esurienti subtraxisti panem.

Job 31:19si despexi pereuntem, eo quod non habuerit indumentum, et absque operimento pauperem; + 31.19 Si despexi prætereuntem. Quod pauperem non despexit, virtutem humilitatis exhibuit; quod autem operuit, pietatis. Ignoto autem proximo misertum se indicat, quem prætereuntem vocat, quia apud piam mentem plus natura valet, quam notitia, ut in Job.

Proverbs 11:17[Benefacit animæ suæ vir misericors; qui autem crudelis est, etiam propinquos abjicit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiæ 58:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiæ 58:6Isaiæ 58Isaiæ 58:8 →