Isaiah 59:16
Et vidit quia non est vir, et aporiatus est, quia non est qui occurrat; et salvavit sibi brachium suum, et justitia ejus ipsa confirmavit eum. + 59.16 Et vidit. ID. Ostenso, quia pœnituerunt, ostendit non placuisse Domino pœnitentiam eorum, quia non puro corde plures pœnituerunt. Quia non est vir. Mente omnes effeminati sunt, sicut et illud, Vocavi et non erat qui audiret. Et salvavit sibi. Pater, scilicet per Filium gentes, Et justitia ejus, vel misericordia secundum LXX confirmabit eum qui voluerit converti: non merito, sed misericordia et justitia. Justum enim est ut pœnitenti creaturæ Creator parcat, quæ meritis suis salvari non poterat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 106:23Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis: + 106.23 Qui descendunt mare. Quinta pars, etc., usque ad si tota navis periclitatur. 1
Isaiah 50:2Quia veni, et non erat vir; vocavi, et non erat qui audiret. Numquid abbreviata et parvula facta est manus mea, ut non possim redimere? aut non est in me virtus ad liberandum? Ecce in increpatione mea desertum faciam mare, ponam flumina in siccum; computrescent pisces sine aqua, et morientur in siti. + 50.2 Quia veni. ID. Hoc est ut sciatis me matrem vestram non repudiasse, sed eam voluntate propria recessisse: post multa beneficia carnem assumpsi, nec jam per prophetas, sed præsens ipse locutus sum. Non erat vir. Herodi propter malitiam, etc., usque ad de omnibus in commune: Visio quadrupedum in deserto Isa. 30. Vocavi. Quasi diceret: Rationales, Inclinate aurem vestram in verba oris mei Psal. 77.. Qui sitit, veniat et bibat Joan. 8., et hujusmodi. Nunquid. ID. Invehitur contra eos qui putabant, etc., usque ad ut exhibeat mihi plus quam duodecim legiones angelorum? Matth. 26..
Isaiah 52:10Paravit Dominus brachium sanctum suum in oculis omnium gentium; et videbunt omnes fines terræ salutare Dei nostri. + 52.10 Brachium in brachio meo gentes sperabunt Psal. 97.. Et alibi: Brachium tuum cum potentia Psal. 88..
Isaiah 62:8Juravit Dominus in dextera sua, et in brachio fortitudinis suæ: Si dedero triticum tuum ultra cibum inimicis tuis; et si biberint filii alieni vinum tuum in quo laborasti. + 62.8 Juravit per Filium scilicet, qui Dei virtus est et Dei sapientia. In dextera. In Filio. Unde: Omnia in sapientia fecisti Psal. 103., qui et brachium et fortitudo Patris: Unde, Omnia per ipsum facta sunt Joan. 1.. Si dedero triticum tuum. Triticum Judæorum et vinum sæpe dedi inimicis eorum, sicut in libro Judicum legitur Judic. 6.: quod in tempore messis Madianitæ irruebant et eorum fruges colligebant. Et quando captivi ducti sunt, Samaritani qui eorum messes comederent, substituti sunt. Sed in hoc loco intelligit cibum Ecclesiæ, virtutes, et bona opera, corpus Christi et sanguinem. Id est laudes, opera, quæ cum idolis impenderas, dæmones comedebant. Sed post adventum Filii Dominus delectatus est in eis. Triticum ergo et vinum, cibus scilicet Judæorum corpus Christi et sanguinem significabant. Unde, Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus Joan. 6.. Hoc hodie non sumitur ab hæreticis, paganis, Judæis, inimicis Ecclesiæ.
Isaiah 63:5Circumspexi, et non erat auxiliator; quæsivi, et non fuit qui adjuvaret: et salvavit mihi brachium meum, et indignatio mea ipsa auxiliata est mihi. + 63.5 Et non fuit, etc. Unde: Omnes amici mei dereliquerunt me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me Job. 19.. Et salvavit. Hieronymus ad Augustinum et Alipium, impietatem Sabellii declinantes, tres personas expressas sub proprietate distinguimus, non ipsum sibi Patrem, non ipsum sibi Filium, non ipsum sibi Spiritum sanctum esse dicentes: sed aliam Patris, aliam Filii, aliam Spiritus sancti personam esse. Non enim nomina tantummodo, sed proprietates nominum confitemur.