Jeremiæ 7:28
Et dices ad eos: [Hæc est gens quæ non audivit vocem Domini Dei sui, nec recepit disciplinam; periit fides, et ablata est de ore eorum. + 7.28 Hæc est gens. Hoc in tempore prophetarum factum est, et in umbra præcessit. In Christo plene completum est, cujus disciplinam noluerunt audire, unde eleganter infertur: Periit fides et ablata est. Quæ proprie Christianorum est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 12:2quamdiu ponam consilia in anima mea; dolorem in corde meo per diem? + 12.2 Quandiu. CAS. Magnus ardor sustinentis, etc., usque ad quia spes protrahitur. Consilia. AUG. Consilio non est opus, etc., usque ad dolens precansque æterna. 1
Proverbs 1:7Timor Domini principium sapientiæ; sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt.] + 1.7 Timor Domini. ID. Duo sunt timores Domini, etc., usque ad Uterque in futuro cessabit, charitas nunquam excidet.
Isaiah 30:9Populus enim ad iracundiam provocans est: et filii mendaces, filii nolentes audire legem Dei;
Jeremiah 2:30Frustra percussi filios vestros: disciplinam non receperunt. Devoravit gladius vester prophetas vestros: quasi leo vastator + 2.30 Filios vestros. Ut plagis filiorum disceretis, quod austeriori curandi essetis medicamine, et ne forsitan diceretis, peccantes corripere noluisti.
Jeremiah 5:3Domine, oculi tui respiciunt fidem: percussisti eos, et non doluerunt; attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam: induraverunt facies suas supra petram, et noluerunt reverti. + 5.3 Domine, oculi tui. ID. Damnantur opera Judæorum (in quibus juxta legis cæremonias exsultabant) per fidem Christianorum, per quam gratia salvi facti sumus. Percussisti eos. GREG. Omnis divina percussio, etc., usque ad et est unum flagellum quod temporaliter incipit, et æternis consummatur suppliciis. Et non doluerunt. Inferuntur supplicia ut corrigantur vitia, sed non emendatur Jerusalem nec per tormenta.
Jeremiah 6:28Omnes isti principes declinantes, ambulantes fraudulenter, æs et ferrum: universi corrupti sunt.