The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 59 › Isaiah 59:17

Isaiah 59:17

Indutus est justitia ut lorica, et galea salutis in capite ejus; indutus est vestimentis ultionis, et opertus est quasi pallio zeli:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For he put on righteousness as a breastplate, and an helmet of salvation upon his head; and he put on the garments of vengeance for clothing, and was clad with zeal as a cloke.

In Context

16Et vidit quia non est vir, et aporiatus est, quia non est qui occurrat; et salvavit sibi brachium suum, et justitia ejus ipsa confirmavit eum. + 59.16 Et vidit. ID. Ostenso, quia pœnituerunt, ostendit non placuisse Domino pœnitentiam eorum, quia non puro corde plures pœnituerunt. Quia non est vir. Mente omnes effeminati sunt, sicut et illud, Vocavi et non erat qui audiret. Et salvavit sibi. Pater, scilicet per Filium gentes, Et justitia ejus, vel misericordia secundum LXX confirmabit eum qui voluerit converti: non merito, sed misericordia et justitia. Justum enim est ut pœnitenti creaturæ Creator parcat, quæ meritis suis salvari non poterat.

18sicut ad vindictam quasi ad retributionem indignationis hostibus suis, et vicissitudinem inimicis suis; insulis vicem reddet.

Read all of Isaiah 59

Cross References

Job 29:14Justitia indutus sum, et vestivi me, sicut vestimento et diademate, judicio meo. + 29.14 Justitia indutus sum. Ille justitia sicut vestimento induitur, etc., usque ad qui de culpa, quam superat, elevatur. Et diademate judicio meo. Justorum judicium diadema dicitur, quia per hoc non in terrenis et in infirmis, sed sursum remunerati concupiscunt. Indutus sum judicio: quod comparatur coronæ quæ supra ponitur, quia in cœlo quærit coronari, non in terra. Bona sua aperit, ut amici non increpantes erigantur, sed tacentes imitentur. Valet etiam memoria priorum contra desperationem pro increpationibus.

Psalms 94:1Laus cantici ipsi David. [Venite, exsultemus Domino; jubilemus Deo salutari nostro; + 94.1 Laus. CAS. Devotionem. Cantus hilaritarem significat. Venite, exsultemus. THEOD. Josias rex admodum pius fuit, etc., usque ad formatus est vero psalmus ex persona Josiæ, et Dei sacerdotum. CASS. De tempore gratiæ, quo intratur in requiem, propheta laudes Dei describens, primo invitat Judæos, quos prævidebat posse resistere Christo. 1

Isaiah 11:5Et erit justitia cingulum lumborum ejus, et fides cinctorium renum ejus. + 11.5 Interficiet impium. Si enim Michæl interficiet ut quidam dicunt, ipse Deus tamen in Michæle hoc faciet. Fides. HIER. Fideles bene operando adhærebunt ei qui factus est sapientia, justitia et sanctificatio, qui ait: Ego lux et vita.

Isaiah 51:9Consurge, consurge, induere fortitudinem, brachium Domini ! consurge sicut in diebus antiquis, in generationibus sæculorum. Numquid non tu percussisti superbum, vulnerasti draconem? + 51.9 Consurge. Vox prophetæ et fidelis populi adventum Christi deprecantis, in quo promissum erat auxilium.

Isaiah 63:15Attende de cælo, et vide de habitaculo sancto tuo, et gloriæ tuæ. Ubi est zelus tuus, et fortitudo tua, multitudo viscerum tuorum et miserationum tuarum? Super me continuerunt se. + 63.15 Attende de cœlo et vide. Dominus ubique totus et semper est, unde: Cœlum et terram ego impleo Jer. 23.. Dicitur tamen sedem habere in cœlo, secundum illud: Cœlum mihi sedes Isa. 66., quia scilicet in cœlestibus angelis et hominibus justis quorum scilicet conversatio est in cœlis ejus voluntas præcipue fit. Ubi est zelus tuus, etc. Quasi dicat: Quia peccavimus, et nos odisse cœpisti, recessit zelus tuus: quo recedente recessit fortitudo, et paternorum viscerum superatur affectus.

John 2:17Recordati sunt vero discipuli ejus quia scriptum est: Zelus domus tuæ comedit me. + 2.17 Zelus domus tuæ. AUG. Bonus zelus est fervor animi, quo mens, abjecto humano timore, pro defensione veritatis accenditur. Ab eo comeditur, qui quælibet prava quæ viderit, corrigere satagit; si nequit, tolerat et gemit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 59:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 59:16Isaiah 59Isaiah 59:18 →