The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 6 › Isaiah 6:2

Isaiah 6:2

Seraphim stabant super illud: sex alæ uni, et sex alæ alteri; duabus velabant faciem ejus, et duabus velabant pedes ejus, et duabus volabant. + 6.2 Stabant. ID. Id est, stant assistentia Deo; volant demonstrantia Deum; nudant quasi medietatem; non manifestant quæ velata sunt; non velant, quæ nota sunt. Sex alæ uni. ID. Victorinus duodecim apostolos intelligit. Nos autem duodecim lapides altaris quos ferrum non tetigit, et duodecim gemmas in diademate sacerdotis. ID. Alas habere dicuntur angeli, quia in superioribus commorantur, vel propter velocem in omnibus discursum, sicut et venti alati dicuntur. Duabus velabant faciem ejus. Ante hæc quæ fuerunt nescio, etc., usque ad angeli quoque et prædicatores nihil inde docent; similiter: Velabant pedes. HIER. Quid post hunc mundum futurum sit ignoramus: media tamen, quæ sex diebus vel ætatibus facta sunt, vel fiunt; cognoscimus tantum Duabus velabant, quia de præsenti tantummodo notitiam habemus. ID. Hebræus meus longe alia via ingressus est, etc., usque ad et tunc vere purgatus labiis, dixi ad Dominum: Ecce ego, mitte me.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Above it stood the seraphims: each one had six wings; with twain he covered his face, and with twain he covered his feet, and with twain he did fly.

In Context

1In anno quo mortuus est rex Ozias, vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum; et ea quæ sub ipso erant replebant templum. + 6.1 In anno, etc. HIER. Ozias ipse est Azarias, etc., usque ad cadens in faciem, excelsa voce clamat ad Dominum. Rex Ozias. Rex, scilicet leprosus, qui sacerdotium usurpavit. Vidi Dominum. Christum scilicet. Visus est Filius in habitu regnantis; locutus est Spiritus sanctus propter consortium majestatis, unitatemque substantiæ. Super solium excelsum, etc. HIER. Qui videt Dominum regnantem in cœlestibus virtutibus, videt eum super solium excelsum et elevatum, quæ sunt Throni et Dominationes, etc. Quidam dicunt seraphim virtutes in cœlo Deo assistentes et laudantes, quæ in ministeria mittuntur maxime ad eos qui purgatione indigent, et propter peccata aliqua ex parte suppliciis. ID. Cherubim, multitudo scientiæ, super quos Dominus in modum aurigæ sedere ostenditur, unde: Qui sedes super cherubim, etc. Seraphim autem præter hunc locum in Scripturis canonicis me legisse non memini. Errant ergo qui in precibus solent scribere: Qui sedes super cherubim et seraphim.

3Et clamabant alter ad alterum, et dicebant: [Sanctus, sanctus, sanctus Dominus, Deus exercituum; plena est omnis terra gloria ejus.] + 6.3 Et clamabant. ID. Non leviter dicunt, sed salutarem omnibus confessionem clamore pronuntiant: Sanctus, sanctus, sanctus, quia et ipsa, scilicet seraphim sancta: sanctius enim his nihil est: mirantur autem quod Filius tantum se humiliaverit et crucem subierit, et terrenis innotuerit. Sanctus, sanctus, etc. Mysterium Trinitatis. In utroque Testamento Trinitas prædicatur, Dominus Christus, scilicet qui hic quatuor litterarum est, quod proprie de Deo ponitur: Iod, He, Iod, He; id est, duo ia, quæ duplicata ineffabile nomen Dei faciunt. Plena est omnis terra. ID. Et implebitur, etc., usque ad post duos et quadraginta annos a passione Domini.

Read all of Isaiah 6

Cross References

Exodus 3:6Et ait: Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob. Abscondit Moyses faciem suam: non enim audebat aspicere contra Deum. + 3.6 Ego sum Deus, etc. HILAR. lib. IV de Trinitate. Non aliter loquendum de Deo est quam ut ipse ad intelligentiam nostram de se locutus est. Angelus Dei est, qui in igne de rubo apparuit: et de rubo in igne Deus loquitur; habes dispensationem in angelo, quia in angelo officium est, non natura; habes in naturæ nomine Deum, quia angelus Dei Deus est.

Exodus 37:9extendentes alas, et tegentes propitiatorium, seque mutuo et illud respicientes.

1 Kings 6:27Posuitque cherubim in medio templi interioris: extendebant autem alas suas cherubim, et tangebat ala una parietem, et ala cherub secundi tangebat parietem alterum: alæ autem alteræ in media parte templi se invicem contingebant. + 6.27 Extendebant autem alas, etc. ID., ibid. Extendunt autem cherubim ad utrumque parietem oraculi alas, etc., usque ad scriptores eorum jam regnantes cum Domino ipsumque laudantes curam gerunt salutis, interpellantes pro nobis.

1 Kings 19:13Quod cum audisset Elias, operuit vultum suum pallio, et egressus stetit in ostio speluncæ. Et ecce vox ad eum dicens: Quid hic agis, Elia? Et ille respondit:

Nehemiah 9:6Tu ipse, Domine, solus, tu fecisti cælum, et cælum cælorum, et omnem exercitum eorum: terram, et universa quæ in ea sunt: maria, et omnia quæ in eis sunt: et tu vivificas omnia hæc, et exercitus cæli te adorat.

Job 4:18Ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles, et in angelis suis reperit pravitatem;

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 6:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 6:1Isaiah 6Isaiah 6:3 →