Isaiah 6:3
Et clamabant alter ad alterum, et dicebant: [Sanctus, sanctus, sanctus Dominus, Deus exercituum; plena est omnis terra gloria ejus.] + 6.3 Et clamabant. ID. Non leviter dicunt, sed salutarem omnibus confessionem clamore pronuntiant: Sanctus, sanctus, sanctus, quia et ipsa, scilicet seraphim sancta: sanctius enim his nihil est: mirantur autem quod Filius tantum se humiliaverit et crucem subierit, et terrenis innotuerit. Sanctus, sanctus, etc. Mysterium Trinitatis. In utroque Testamento Trinitas prædicatur, Dominus Christus, scilicet qui hic quatuor litterarum est, quod proprie de Deo ponitur: Iod, He, Iod, He; id est, duo ia, quæ duplicata ineffabile nomen Dei faciunt. Plena est omnis terra. ID. Et implebitur, etc., usque ad post duos et quadraginta annos a passione Domini.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 15:20Sumpsit ergo Maria prophetissa, soror Aaron, tympanum in manu sua: egressæque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris, + 15.20 Tympanum. STRAB. Secundum Hieronymum est genus tubæ in summo habens stipulam vel fistulam; per quam vocem reddit sonoram. Chorus, secundum eumdem, pellis simplex cum duabus cicutis; per alteram inspiratur, per alteram sonum reddit: per utrumque ergo angusta intelligentia veteris legis designatur. Quam enim breve sit et minimum inde ostenditur, quia manu mulieris portatur. Secundum Cassiodorum tympanum est pellis extensa inter duo ligna: per quod maceratio carnis designatur. Chorus autem est multitudo simul canentium et dicitur chorus quasi coævorum cantus. Quod ergo in choro æqualiter omnes voces resonant, per eum charitas significatur, qua omnes in Christo unum sumus. Quicunque ergo Deo in jubilum laudes reddit, in choro, hoc est in charitate, hoc agat, et in tympano, id est in mortificatione carnis. Unde psal. CL: Laudate eum in tympano et choro, etc.
Ezra 3:11Et concinebant in hymnis, et confessione Domino: Quoniam bonus, quoniam in æternum misericordia ejus super Israël. Omnis quoque populus vociferabatur clamore magno in laudando Dominum, eo quod fundatum esset templum Domini. + 3.11 Et concinebant in hymnis. In organis, scilicet quæ ipse fecit, vel psalmis quos instituit, vel quia David in collocatione arcæ principem fecit ad confitendum Domino, Asaph et fratres ejus, ut Verba Dierum testantur, de quo rursum dicitur: quia filii ejus sub manu ipsius erant prophetantes juxta regem I Paral. 15, 16.. Merito hic cum filii Asaph laudarent et confiterentur Domino per manum David, juxta dispositionem ejus hoc fecisse intelligendi sunt.
Psalms 19:1In finem. Psalmus David. + 19.1 In finem. CASS. Figura operandi, quæ ventura sunt Propheta canit. Ibid. Propheta ex nimia charitate optat prospere evenire Ecclesiæ, quæ per Christum videbat ventura. 1
Psalms 57:11Lætabitur justus cum viderit vindictam; manus suas lavabit in sanguine peccatoris. + 57.11 Lætabitur justus cum viderit vindictam CASS. Correctio justorum de ultione iniquorum. 1
Psalms 72:19Quomodo facti sunt in desolationem? subito defecerunt: perierunt propter iniquitatem suam. 1
Isaiah 11:9Non nocebunt, et non occident in universo monte sancto meo, quia repleta est terra scientia Domini, sicut aquæ maris operientes.] + 11.9 Quia repleta. More suo, in fine prophetalia verba panduntur, ne ad litteram accipiantur.