Isaiæ 6:1
In anno quo mortuus est rex Ozias, vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum; et ea quæ sub ipso erant replebant templum. + 6.1 In anno, etc. HIER. Ozias ipse est Azarias, etc., usque ad cadens in faciem, excelsa voce clamat ad Dominum. Rex Ozias. Rex, scilicet leprosus, qui sacerdotium usurpavit. Vidi Dominum. Christum scilicet. Visus est Filius in habitu regnantis; locutus est Spiritus sanctus propter consortium majestatis, unitatemque substantiæ. Super solium excelsum, etc. HIER. Qui videt Dominum regnantem in cœlestibus virtutibus, videt eum super solium excelsum et elevatum, quæ sunt Throni et Dominationes, etc. Quidam dicunt seraphim virtutes in cœlo Deo assistentes et laudantes, quæ in ministeria mittuntur maxime ad eos qui purgatione indigent, et propter peccata aliqua ex parte suppliciis. ID. Cherubim, multitudo scientiæ, super quos Dominus in modum aurigæ sedere ostenditur, unde: Qui sedes super cherubim, etc. Seraphim autem præter hunc locum in Scripturis canonicis me legisse non memini. Errant ergo qui in precibus solent scribere: Qui sedes super cherubim et seraphim.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 24:10et viderunt Deum Israël: et sub pedibus ejus quasi opus lapidis sapphirini, et quasi cælum, cum serenum est. + 24.10 Sub pedibus. Deus non loco continetur, nec situ corporis membra ponit, sicut est nostri corporis sedere, et jacere, stare, et hujusmodi, quæ tantum corporis sunt. Deus autem spiritus est. Quod ergo se ostendit specie corporali, vel signis corporaliter expressis, non substantia ejus apparet, quæ est quod ipse est, sed assumptio formarum visibilium ejus omni potentiæ subjacet.
1 Kings 8:10Factum est autem cum exissent sacerdotes de sanctuario, nebula implevit domum Domini, + 8.10 Nebula implevit domum Domini, et non poterant. ID. Id est, synagogam implevit, quia eorum mentes infidelitatis caligo replevit, et sacerdotes propter nebulam ministrare non poterant, quia dum mysticos sensus litteræ velamine coopertos, et nativitatis Christi sacramenta investigare despiciunt, debitum fidei suæ ministerium per nebulam erroris perdiderunt, ita ut exigentibus meritis non agnoscant cultum credulitatis, quibus in nebula doctrinæ suæ Dominus de se etiam aperta narravit. Sed quia auditorum mentes infidelitatis caligo impleverat, quasi emissum solis radium nebula interjacens abscondebat.
1 Kings 22:19Ille vero addens, ait: Propterea audi sermonem Domini: vidi Dominum sedentem super solium suum, et omnem exercitum cæli assistentem ei a dextris et a sinistris: + 22.19 Vidi Dominum, etc. RAB. Solium Domini angelicæ potestates, quarum mentibus Deus præsidens inferius cuncta disponit. Exercitus cœli ministrantium angelorum multitudo: dextera pars angelorum electa, sinistra pars reproba. Neque enim dextera concluditur Deus, neque sinistra: qui ita est intra omnia, ut sit et extra. Sed quomodo mali de exercitu cœli? Quia quamvis ab æthereo cœlo pulsi, adhuc tamen in æreo demorantur cœlo; unde Paulus: Contra spiritualia nequitiæ in cœlestibus Ephes. 6.. Omnis exercitus assistit Deo, quia et voluntas electorum spirituum divinæ deseruit potestati, et reproborum sensus suæ serviens malitiæ, judicio Omnipotentis obtemperat.
2 Chronicles 26:22Reliqua autem sermonum Oziæ priorum et novissimorum scripsit Isaias filius Amos propheta.
Job 42:5Auditu auris audivi te: nunc autem oculus meus videt te.
Psalms 108:5Et posuerunt adversum me mala pro bonis, et odium pro dilectione mea. + 108.5 Et posuerunt adversum. AUG. Sex differentiæ sunt, etc., usque ad quod est bonum pro malo, quod et Deus judex facit. CASS. Tribus modis omne peccatum contrahitur, etc., usque ad quod Christus orans pro Judæis fecit. 1