Isaiah 60:13
Gloria Libani ad te veniet, abies, et buxus, et pinus simul ad ornandum locum sanctificationis meæ; et locum pedum meorum glorificabo. + 60.13 Gloria Libani. Libanus mons est confinis terræ promissionis, etc., usque ad reges et principes qui ad Ecclesiam venerunt. Abies. ID. Superbi, scilicet divites, philosophi. Divitias enim et scientiam sequitur superbia. Cyprianus et Hilarius excelsæ in sæculo arbores, Ecclesiam Dei ædificaverunt. Arborum diversitas diversos in Ecclesia ordines significat. Ex quibus omnibus constructa est Ecclesia miro decore distincta. Locum pedum. Ecclesiam, in qua apostoli, etc., usque ad Ecclesiam sustinent institutis, miraculis et exemplis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
12Gens enim et regnum quod non servierit tibi peribit, et gentes solitudine vastabuntur.
Cross References
2 Chronicles 2:15Triticum ergo, et hordeum, et oleum, et vinum, quæ pollicitus es, domine mi, mitte servis tuis.
Psalms 96:6Annuntiaverunt cæli justitiam ejus, et viderunt omnes populi gloriam ejus. 1
Isaiah 35:2Germinans germinabit, et exsultabit lætabunda et laudans: gloria Libani data est ei, decor Carmeli et Saron; ipsi videbunt gloriam Domini, et decorem Dei nostri. + 35.2 Saron. Populi Judæorum; unde: Erit Saron sicut desertum Isa. 32..
Isaiah 55:13Pro saliunca ascendet abies, et pro urtica crescet myrtus; et erit Dominus nominatus in signum æternum quod non auferetur.] + 55.13 Pro saliuncula. Saliuncula, aculeis et punctionibus plena. Abies, alta, procera, fabricandis domibus apta, pice fecunda. Et erit Dominus. Alii. Et erit Dominus in nomen et in signum sempiternum quod non deficiet.
Hosea 14:6Ero quasi ros; Israël germinabit sicut lilium, et erumpet radix ejus ut Libani.