Isaiæ 60:12
Gens enim et regnum quod non servierit tibi peribit, et gentes solitudine vastabuntur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 14:2Et tenebunt eos populi, et adducent eos in locum suum; et possidebit eos domus Israël super terram Domini in servos et ancillas: et erunt capientes eos qui se ceperant, et subjicient exactores suos.]
Isaiah 54:15Ecce accola veniet qui non erat mecum, advena quondam tuus adjungetur tibi. + 54.15 Ecce accola. Hoc ad se invertunt Judæi, tanquam sint futuri proselyti ex gentibus tempore Christi sui.
Daniel 2:35Tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, æs, argentum, et aurum, et redacta quasi in favillam æstivæ areæ, quæ rapta sunt vento, nullusque locus inventus est eis: lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus, et implevit universam terram.
Zechariah 12:2Ecce ego ponam Jerusalem superliminare crapulæ omnibus populis in circuitu: sed et Juda erit in obsidione contra Jerusalem.
Zechariah 14:17Et erit: qui non ascenderit de familiis terræ ad Jerusalem ut adoret regem, Dominum exercituum, non erit super eos imber.
Matthew 21:44Et qui ceciderit super lapidem istum, confringetur: super quem vero ceciderit, conteret eum.