The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 60 › Isaiah 60:20

Isaiah 60:20

Non occidet ultra sol tuus, et luna tua non minuetur, quia erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et complebuntur dies luctus tui.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Thy sun shall no more go down; neither shall thy moon withdraw itself: for the LORD shall be thine everlasting light, and the days of thy mourning shall be ended.

In Context

19Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor lunæ illuminabit te: sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et Deus tuus in gloriam tuam. + 60.19 Non erit. Hoc de die judicii. Hoc capitulo cogimur quæcunque dicta sunt vel dicenda, ad ultimum tempus referre, quoniam cœli terræque, solis atque lunæ nobis cessabit officium, et erit ipse Dominus lumen in perpetuum.

21Populus autem tuus omnes justi; in perpetuum hæreditabunt terram: germen plantationis meæ, opus manus meæ ad glorificandum. + 60.21 Germen. ID. Angeli, omnes electi, qui fidem quam habent operibus implent. Ipsi germen plantationis Domini et opus manuum ejus, quia ab ipso creati, et in Ecclesia per fidem plantati ad glorificandum creatorem suum.

Read all of Isaiah 60

Cross References

Psalms 27:1Psalmus ipsi David. [Ad te, Domine, clamabo; Deus meus, ne sileas a me: nequando taceas a me, et assimilabor descendentibus in lacum. + 27.1 Psalmus huic. Per David aliquando intelligitur caput, id est, Christus; aliquando corpus, id est, Ecclesia; interdum utrumque simul, id est, totus Christus intelligitur, ut hic. CASS. Psalmus tertius, qui breviter de passione et resurrectione. ID. Hic proponitur Christus et si adeo dignus non in se confidere, sed totum a Deo petere; utile exemplum justis. Ad te, Domine. ID. Oratio tempore passionis habita. Ne sileas. Minus est in Hebræo, etc., usque ad et a morte resuscitationem. Ne sileas, etc., et assimilabor, etc. HIER. Ex eo, quod verbum mihi semper unitur, non talis homo sum quales cæteri, qui nascuntur in profundam miseriam sæculi. AUG. Ubi quasi si sileas non cognoscitur verbum tuum. 1

Isaiah 25:8Præcipitabit mortem in sempiternum; et auferet Dominus Deus lacrimam ab omni facie, et opprobrium populi sui auferet de universa terra: quia Dominus locutus est.]

Isaiah 30:26et erit lux lunæ sicut lux solis, et lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum, in die qua alligaverit Dominus vulnus populi sui, et percussuram plagæ ejus sanaverit. + 30.26 Et erit lux. Cum præmium laboris percipient, quia creatura liberabitur a servitute corruptionis. Non mirum si luna solis fulgorem recipiat: Quia justi fulgebunt sicut sol Matth. 13..

Isaiah 65:19Et exsultabo in Jerusalem, et gaudebo in populo meo, et non audietur in eo ultra vox fletus et vox clamoris.

Zechariah 14:7Et erit dies una quæ nota est Domino, non dies neque nox: et in tempore vesperi erit lux.

Revelation 7:15Ideo sunt ante thronum Dei, et serviunt ei die ac nocte in templo ejus: et qui sedet in throno, habitabit super illos:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 60:20

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 60:19Isaiah 60Isaiah 60:21 →