Isaiah 65:19
Et exsultabo in Jerusalem, et gaudebo in populo meo, et non audietur in eo ultra vox fletus et vox clamoris.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 144:14Allevat Dominus omnes qui corruunt, et erigit omnes elisos. + 144.14 Qui corruunt. CAS. A malis suis, quos omnes allevat Deus. Vel, ab his temporalibus, sicut sancti, ut Job, qui in sæculo aliquid perdunt et abjecti fiunt, decidentes sunt: sed hos omnes confirmat, quia septies cadit justus et resurgit; impii autem infirmantur in malis Prov. 24.. Et erigit omnes elisos. AUG. Ad se pertinentes, quia superbis resistit. 1
Isaiah 25:8Præcipitabit mortem in sempiternum; et auferet Dominus Deus lacrimam ab omni facie, et opprobrium populi sui auferet de universa terra: quia Dominus locutus est.]
Isaiah 35:10Et redempti a Domino convertentur, et venient in Sion cum laude, et lætitia sempiterna super caput eorum: gaudium et lætitiam obtinebunt, et fugiet dolor et gemitus.]
Isaiah 51:11Et nunc qui redempti sunt a Domino, revertentur, et venient in Sion laudantes, et lætitia sempiterna super capita eorum: gaudium et lætitiam tenebunt; fugiet dolor et gemitus.
Isaiah 62:4Non vocaberis ultra Derelicta, et terra tua non vocabitur amplius Desolata; sed vocaberis, Voluntas mea in ea, et terra tua Inhabitata, quia complacuit Domino in te, et terra tua inhabitabitur. + 62.4 Non vocaberis. Ecclesiam de utroque populo alloquitur, quasi, non hoc vocabulorum fine contenta eris.
Jeremiah 31:12Et venient, et laudabunt in monte Sion: et confluent ad bona Domini, super frumento, et vino, et oleo, et fœtu pecorum et armentorum: eritque anima eorum quasi hortus irriguus, et ultra non esurient.