Genesis 25:13
hæc nomina filiorum ejus in vocabulis et generationibus suis. Primogenitus Ismaëlis Nabaioth, deinde Cedar, et Adbeel, et Mabsam, + 25.13 Et hæc nomina filiorum ejus in vocabulis et generationibus suis. Primogenitus Ismælis Nabajoth, deinde Cedar, et Abel, etc. HIERON. Duodecim filii nascuntur Ismæli, primogenitus Nabajoth, a quo omnis regio ab Euphrate usque ad mare Rubrum Nabathea dicitur, quæ pars Arabiæ est. Nam familiæ ipsorum oppida, pagi et tribus, horum appellatione celebrantur. Ab uno ex his, Cedar in deserto, et Duma alia regio, et Thema ad austrum, et Chedma, alias Chethma, ad orientalem plagam dicitur. Quod in extremo capituli juxta LXX legimus, contra faciem omnium fratrum suorum habitabat, verius est quod posuimus, coram omnibus fratribus suis occubuit, id est, in manibus filiorum suorum mortuus est, superstitibus adhuc liberis. Fratres enim filii appellantur; unde Jacob: Ponatur coram fratribus meis, et fratribus tuis, et dijudicent inter nos. Non enim credendum est quod Jacob, exceptis liberis suis, aliquos fratres secum habuerit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
14Masma quoque, et Duma, et Massa,
Cross References
Genesis 17:20Super Ismaël quoque exaudivi te: ecce, benedicam ei, et augebo, et multiplicabo eum valde: duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam. + 17.20 Super Ismæl, etc. Historice. Ismæl populum Judæorum significat, qui multiplicatus est valde; duodecim duces generavit, cum multitudo carnalium Judæorum ex duodecim patriarchis genita, in duodecim tribus est divisa.
Genesis 36:3Basemath quoque filiam Ismaël sororem Nabaioth.
Psalms 120:5Dominus custodit te; Dominus protectio tua super manum dexteram tuam. + 120.5 Dominus custodit. CASS. Secunda pars, ubi quod oraverat affirmat. Et quasi quis quæreret, Quis est ille custos? subdit, Dominus custodit, etc. AUG. Non sine causa est, etc., usque ad dilectio Dei scilicet, et proximi. 1
Isaiah 21:16Quoniam hæc dicit Dominus ad me: Adhuc in uno anno, quasi in anno mercenarii, et auferetur omnis gloria Cedar. + 21.16 Adhuc in uno, etc. Quasi diceret: Quia non habuistis in eos misericordiam, prope sustinebitis captivitatis miseriam. Post annum a Judaica captivitate et Jerusalem subversione, hi quoque vastati sunt. Quasi in anno mercenarii: ID. quod est: Quomodo mercenarius annum suum, etc., usque ad panemque cœlestem comederint.
Isaiah 60:7Omne pecus Cedar congregabitur tibi; arietes Nabaioth ministrabunt tibi: offerentur super placabili altari meo, et domum majestatis meæ glorificabo. + 60.7 Omne pecus Cedar congregabitur. ID. Simplices qui ante erant tenebræ et mœror, etc., usque ad ubi habitabant Saraceni de illius stirpe progeniti. Arietes. Prædicatores, gregis duces, filii prophetarum qui ea quæ prophetæ prædixerunt de Christo impleta docuerunt. Nabaioth, filius Ismælis, et interpretatur prophetia. Ministrabunt tibi. Sancti episcopi, presbyteri ministri Ecclesiæ, corpus et sanguinem Christi fidelibus administrando.
Ezekiel 27:21Arabia et universi principes Cedar, ipsi negotiatores manus tuæ: cum agnis, et arietibus, et hædis, venerunt ad te negotiatores tui.