Isaiah 61:8
Quia ego Dominus diligens judicium, et odio habens rapinam in holocausto; et dabo opus eorum in veritate, et fœdus perpetuum feriam eis. + 61.8 Quia ego Dominus: Quasi diceret: Hoc faciet Dominus, qui magis diligit justitiam pauperum et judicium verum quam munera divitum quæ sæpe de rapina sunt, nec magis quam scorti mercedem vel pretium carnis in sacrificium, vel si quis immolet filium Domino, placent. In veritate. Ut in veritate comedant agnum, ut faciant circumcisionem cordium, et quæ data sunt in figura, omnia in veritate faciant. Fœdus perpetuum. Evangelium æternum, non ut Vetus Testamentum, cui succedit Evangelium.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 17:7Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis, fœdere sempiterno: ut sim Deus tuus, et seminis tui post te.
2 Samuel 23:5Nec tanta est domus mea apud Deum, ut pactum æternum iniret mecum, firmum in omnibus atque munitum. Cuncta enim salus mea, et omnis voluntas, nec est quidquam ex ea quod non germinet. + 23.5 Nec est. RAB. Qui in lege Domini meditatur die ac nocte, fit tanquam lignum quod plantatum juxta aquas dat fructum suum in tempore suo, et quæcunque faciet prosperabuntur.
Psalms 25:8Domine, dilexi decorem domus tuæ, et locum habitationis gloriæ tuæ. + 25.8 Domine. CASS. Petit ne malis in judicio misceatur, quia non eis, sed concordat domui Dei. Dilexi decorem. CASS. Hæc ideo faciam, quia lilexi me facere decoram domum tibi, et locum, quo gloriose habites, ut de gloria et essentia Dei aliquid capiam. 1
Psalms 33:5Exquisivi Dominum, et exaudivit me; et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me. 1
Psalms 45:7Conturbatæ sunt gentes, et inclinata sunt regna: dedit vocem suam, mota est terra. + 45.7 Dedit. Quasi magnum præmium. Vocem. Prædicationem, ad quam tremuit terrenus. Tremet metu judicis. 1
Psalms 99:4Introite portas ejus in confessione; atria ejus in hymnis: confitemini illi. Laudate nomen ejus, 1