The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 63 › Isaiah 63:4

Isaiah 63:4

Dies enim ultionis in corde meo; annus redemptionis meæ venit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For the day of vengeance is in mine heart, and the year of my redeemed is come.

In Context

3Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum; calcavi eos in furore meo, et conculcavi eos in ira mea: et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea, et omnia indumenta mea inquinavi. + 63.3 Solus. Solus Samson præcisis crinibus Philisthæis exponitur, nec angelus nec archangelus vel quilibet cœlestis spiritus. Denique humani generis nullus vel Judæus vel Gentilis auxiliator: solus pugnat, solus superat. Aspersus est. HIER. Sanguis meus eorum rancore, etc., usque ad cujus sæpe sanguis super vestimenta victoris aspergitur.

5Circumspexi, et non erat auxiliator; quæsivi, et non fuit qui adjuvaret: et salvavit mihi brachium meum, et indignatio mea ipsa auxiliata est mihi. + 63.5 Et non fuit, etc. Unde: Omnes amici mei dereliquerunt me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me Job. 19.. Et salvavit. Hieronymus ad Augustinum et Alipium, impietatem Sabellii declinantes, tres personas expressas sub proprietate distinguimus, non ipsum sibi Patrem, non ipsum sibi Filium, non ipsum sibi Spiritum sanctum esse dicentes: sed aliam Patris, aliam Filii, aliam Spiritus sancti personam esse. Non enim nomina tantummodo, sed proprietates nominum confitemur.

Read all of Isaiah 63

Cross References

Isaiah 13:6Ululate, quia prope est dies Domini; quasi vastitas a Domino veniet.

Isaiah 34:8Quia dies ultionis Domini, annus retributionum judicii Sion. + 34.8 Quia dies ultionis Domini annus retributionis. Post generalem mundi ultionem, ad Jerusalem revertitur, cui primum loquebatur et destructionem ejus plano sermone describit, quæ facta est a Romanis.

Isaiah 61:2ut prædicarem annum placabilem Domino, et diem ultionis Deo nostro; ut consolarer omnes lugentes, + 61.2 Diem ultionis: ID. damnationis, quæ per Romanos, secundum illud: Veniet dies, etc. Et, cum videritis ab exercitu circumdari Jerusalem, etc.

Jeremiah 51:6Fugite de medio Babylonis, et salvet unusquisque animam suam: nolite tacere super iniquitatem ejus, quoniam tempus ultionis est a Domino: vicissitudinem ipse retribuet ei. + 51.6 Fugite de medio, etc. Post plagas Babylonis, ad Judæos historice, ad fideles mystice exhortationem convertit, ut fugiant de medio Babylonis, id est mundanæ confusionis. ORIG. Non gradatim scilicet, non pedetentim, sed velociter exite, quicunque confusam habetis animam, etc., usque ad Similiter, quando sunt minora peccata, ministris utitur Deus: quando vero graviora, tunc ad retributionem ipse festinat.

Zechariah 3:8Audi, Jesu sacerdos magne, tu et amici tui, qui habitant coram te, quia viri portendentes sunt: ecce enim ego adducam servum meum Orientem.

Revelation 6:9Et cum aperuisset sigillum quintum, vidi subtus altare animas interfectorum propter verbum Dei, et propter testimonium, quod habebant: + 6.9 Et cum. Ostensis tribulationibus quæ in præsenti imminent fidelibus, ne deficiant, aliquatenus certificans de propinqua corona patientes consolatur. Vidi subtus altare. Id est capiti suo humiliantes se, vel, sub, in absconso, quia nemo in hac vita percipit quomodo ibi sint. Altare. Christus super quem se omnes sancti offerunt, et quem habent munimentum. Vel ipsæ animæ altare sunt de quibus fumus procedit Deo delectabilis, et quia fuerunt sanguine liniti, modo sunt exsistentes subtus, id est in minori dignitate quam sint futuræ, quia nondum nisi unam stolam acceperunt. Interfectorum propter verbum. Vel aperto martyrio, vel aliquibus anxietatibus

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 63:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 63:3Isaiah 63Isaiah 63:5 →