Zechariah 3:8
Audi, Jesu sacerdos magne, tu et amici tui, qui habitant coram te, quia viri portendentes sunt: ecce enim ego adducam servum meum Orientem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 71:7Orietur in diebus ejus justitia, et abundantia pacis, donec auferatur luna. + 71.7 Descendet sicut pluvia, etc. CAS. Ecce quis et qualis ille rex, qui judicaturus est. AUG. Alludit facto Gedeonis, etc., usque ad et postea complueretur gentilitas sicco vellere Judæorum. CAS. Descendet Christus, etc., usque ad quis ergo post tam apertas similitudines dubitet de partu Virginis? In vellus, et sicut stillicidia. AUG. Vellus, Judæa, quæ auctoritate doctrinæ exspolianda erat, ut ovis vellere: vel, quia doctrinæ pluviam detinebat, quam nolebat gentibus prædicare. 1
Isaiah 8:18Ecce ego et pueri mei quos dedit mihi Dominus in signum, et in portentum Israël a Domino exercituum, qui habitat in monte Sion: + 8.18 Pueri mei, ex Deo nati. Alii Prophetæ et eorum discipuli. Legunt hoc quidam de duobus filiis Isaiæ, etc., usque ad qui in portentum sæcularis sapientiæ et superbiæ Judæorum fuerunt.
Isaiah 20:3Et dixit Dominus: [Sicut ambulavit servus meus Isaias nudus et discalceatus, trium annorum signum et portentum erit super Ægyptum et super Æthiopiam; + 20.3 Discalceatus. ID. Notandum quod antequam capiatur Azotus, etc., usque ad ad quam festinat, vel stare, vel ambulare.
Isaiah 49:3Et dixit mihi: Servus meus es tu Israël, quia in te gloriabor. + 49.3 Gloriabor. Quod non in aliis servis: Pater, glorificavi nomen tuum Joan. 17. Et alibi: Exsurge, gloria mea Psal. 56., etc.
Isaiah 52:13[Ecce intelliget servus meus, exaltabitur et elevabitur, et sublimis erit valde. + 52.13 Ecce intelliget: ne dubitetur quis dixerit, qui loquebar ecce adsum: et quod sit brachium Domini, Pater perspicue docet.
Isaiah 53:11Pro eo quod laboravit anima ejus, videbit et saturabitur. In scientia sua justificabit ipse justus servus meus multos, et iniquitates eorum ipse portabit. + 53.11 Saturabitur. Fide gentium, unde esuriens et sitiens supra puteum Jacob emptis cibis uti noluit, quia jam Samaritanæ et eorum qui de civitate ad eum exibant, fide satiatus erat.