Isaiah 64:2
sicut exustio ignis tabescerent, aquæ arderent igni: ut notum fieret nomen tuum inimicis tuis; a facie tua gentes turbarentur. + 64.2 Aquæ arderent. SYM. Aquæ maris arderent igni. Quod est, populi mundi inflammarentur igne charitatis. Unde: Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut ardeat? Luc. 12. et sic notum fieret nomen tuum, quod est Christus Jesus, inimicis tuis, scilicet Judæis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 14:4Et indurabo cor ejus, ac persequetur vos: et glorificabor in Pharaone, et in omni exercitu ejus; scientque Ægyptii quia ego sum Dominus. Feceruntque ita.
Deuteronomy 2:25Hodie incipiam mittere terrorem atque formidinem tuam in populos, qui habitant sub omni cælo: ut audito nomine tuo paveant, et in morem parturientium contremiscant, et dolore teneantur.
1 Kings 8:41Insuper et alienigena, qui non est de populo tuo Israël, cum venerit de terra longinqua propter nomen tuum (audietur enim nomen tuum magnum, et manus tua fortis, et brachium tuum
Psalms 46:10Principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham, quoniam dii fortes terræ vehementer elevati sunt.] + 46.10 Principes populorum. CASS. Primitivi omnium gentium convenerunt credendo in Christo, quia, expulsis Judæis, gentes in filios Abrahæ succedunt, habentes promissionem, quia Judæi superbierunt. HIER., CASS. Vel dii fortes, Apostoli scilicet, quos neque mors, neque vita separabit a charitate Christi. Elevati, miraculis et doctrina.
Psalms 67:1In finem. Psalmus cantici ipsi David. + 67.1 In finem. CAS. Psalmus David prophetæ de exsultatione Christi et Ecclesiæ hic et in futuro, ut omnes Deo cantent. Surgente Christo, quasi elevata arca, etc., usque ad verbis his similibus Moyses usus fuisse dicitur. 1
Psalms 83:13Non privabit bonis eos qui ambulant in innocentia: Domine virtutum, beatus homo qui sperat in te.] + 83.13 Domine virtutum, beatus homo qui sperat, etc. Qui tanta facis, quæ dici non possunt.