Isaiah 65:11
Et vos qui dereliquistis Dominum, qui obliti estis montem sanctum meum, qui ponitis fortunæ mensam, et libatis super eam: + 65.11 Et vos qui dereliquistis, etc.Allegorice. Omnes qui Ecclesiam deserunt, et obliviscuntur montem sanctum Dei, tradentes se spiritibus erroris, vel immundis doctrinis dæmoniorum, parant fortunæ mensam, et nihil ad Deum pertinere credentes, sed vel stellarum cursu vel varietate fortunæ omnia gubernari, hi tradentur æternis suppliciis, ut nullus eorum possit evadere. Fortunæ mensam. HIER. Deæ Ægyptiorum cui in fine anni parabant mensam, omnibus escis refertam, et poculis mulsa mixtis: vel quasi felicem annum præbuerit, vel quia futurum felicem præbitura sit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 32:17Immolaverunt dæmoniis et non Deo, diis quos ignorabant: novi recentesque venerunt, quos non coluerunt patres eorum: + 32.17 Novi recentesque. Recedentes a cultura Dei, invenerunt sibi deos quos patres eorum coluerunt.
1 Chronicles 28:9Tu autem, Salomon fili mi, scito Deum patris tui, et servito ei corde perfecto, animo voluntario: omnia enim corda scrutatur Dominus, et universas mentium cogitationes intelligit. Si quæsieris eum, invenies: si autem dereliqueris eum, projiciet te in æternum.
Isaiah 1:28Et conteret scelestos, et peccatores simul; et qui dereliquerunt Dominum consumentur.
Isaiah 11:9Non nocebunt, et non occident in universo monte sancto meo, quia repleta est terra scientia Domini, sicut aquæ maris operientes.] + 11.9 Quia repleta. More suo, in fine prophetalia verba panduntur, ne ad litteram accipiantur.
Isaiah 57:5qui consolamini in diis subter omne lignum frondosum, immolantes parvulos in torrentibus, subter eminentes petras?
Isaiah 65:25Lupus et agnus pascentur simul, leo et bos comedent paleas, et serpenti pulvis panis ejus. Non nocebunt, neque occident in omni monte sancto meo, dicit Dominus.] + 65.25 Lupus. Lupus Saulus, id est persecutor, de quo, Benjamin lupus rapax Gen. 49.. Agnus. Qui scilicet in candidis vestibus sequuntur agnum quocunque ierit: De quibus Petro dicitur, Pasce agnos meos Joan. 21.. Et leo et bos comedent. Vir scilicet disertus et potentissimus in sæculo spreta philosophiæ eloquentia comedet paleas, id est utilitatem et superficiem historiæ cum bobus, id est prædicatoribus Ecclesiæ. Hæc comedunt leones donec multis laboribus veniatur ad profunditatem mysterii, sicut Augustinus et Cyprianus et alii. Neque occident. Deposita feritate, vel in præsenti vel in futuro, et hoc est: In omni monte, etc. Hoc Judæi carnaliter accipiunt, dicentes quod in tempore Christi sui tanta pax et securitas sibi erit, ut lupi et agni, leones et boves, serpentes et homines commorentur simul, et comedant, neque eis noceant, qui in templo, et in monte sancto habitant. Ex quo colligitur, quod omnes alii occidentur. Sed hoc falsum esse ostenditur his verbis: Hæc dicit Dominus: Cælum sedes mea, terra autem scabellum pedum meorum, etc., hoc tamen Judæi carnaliter intelligunt.