Isaiah 65:10
Et erunt campestria in caulas gregum, et vallis Achor in cubile armentorum, populo meo qui requisierunt me. + 65.10 Campestria. ID. Alii saltus, unde: Dominus revelabit condensa silvarum Psal. 18., ut latrones ibi latitare desistant, et bestiæ venenataque animalia in Ecclesiam Dei transeant. In caulas gregum. Alia translatio habet Saronas, quæ est regio inter Joppem, et Lyddam atque Jamniam fecunda et pabulosa, sed latronibus infesta: unde interpretatur vallis effundens sanguinem. Et vallis Achor. Ubi Achor filius Charmi de spoliis Jericho furatus cum omni domo periit. Et quia populum turbavit et ibi periit, vocatur locus vallis Achor, id est, turbationis vel tumultus. In quo significatur Gentilitas, sicut et per Saronas, quæ interpretatur vallis fundens sanguinem, quæ effusione sanguinis plena in tumultu et in turbatione vitiorum manebat. Sed vallis Achor versa est in caulas gregum sive ovilia, et in cubile armentorum, id est, ecclesias, et requiem prædicatorum et aliorum fidelium, qui designantur per armenta et greges ovium. Armentorum. Prædicatorum, qui Ecclesiam armant et defendunt. Armentum enim dicitur ab armando.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Joshua 7:26Congregaveruntque super eum acervum magnum lapidum, qui permanet usque in præsentem diem. Et aversus est furor Domini ab eis. Vocatumque est nomen loci illius, vallis Achor, usque hodie.
Isaiah 33:9Luxit et elanguit terra; confusus est Libanus, et obsorduit: et factus est Saron sicut desertum, et concussa est Basan, et Carmelus. + 33.9 Libanus. Templum: Basan, Regio Og, quam dedit Moyses trans Jordanem duabus tribubus et dimidiæ: hæc quoque uberrima. Carmelus mons terræ promissionis fertilissimus. Per hæc ergo debemus intelligere Judæos omnem fertilitatem amisisse.
Isaiah 51:1[Audite me, qui sequimini quod justum est, et quæritis Dominum; attendite ad petram unde excisi estis, et ad cavernam laci de qua præcisi estis. + 51.1 Audite me qui sequimini quod. HIER. Attendite ad petram. Christum. De qua, Petra autem erat Christus, unde excisi estis I Cor. 10., a Christo Christiani dicti. Et ad cavernam laci. Propter fossionem lateris Christi, etc., usque ad nascimur per lavacrum baptismi.
Jeremiah 33:12Hæc dicit Dominus exercituum: Adhuc erit in loco isto deserto, absque homine et absque jumento, et in cunctis civitatibus ejus, habitaculum pastorum accubantium gregum. + 33.12 Accubantium gregum. Greges Ecclesiæ, scilicet de gentibus congregatæ, etc., usque ad multi sunt qui ad fidem Christi et ovium suarum numerum pertinent.
Hosea 2:15Et dabo ei vinitores ejus ex eodem loco, et vallem Achor, ad aperiendam spem; et canet ibi juxta dies juventutis suæ, et juxta dies ascensionis suæ de terra Ægypti.