Isaiah 65:20
Non erit ibi amplius infans dierum, et senex qui non impleat dies suos, quoniam puer centum annorum morietur, et peccator centum annorum maledictus erit. + 65.20 Puer centum annorum, etc. Ille scilicet, qui etsi diu, tamen pueriliter vixit, serviens vitiis: et hoc exponit sic Gregorius. Puer centum annorum. Et peccator centum annorum. Vita quidem pueri longum trahitur, ut a factis puerilibus corrigatur: sed si a peccati perpetratione, nec temporis longinquitate compescitur, hæc ipsa vitæ longinquitas, quam per misericordiam Dei accepit ei ad cumulum maledictionis crescit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 5:26Ingredieris in abundantia sepulchrum, sicut infertur acervus tritici in tempore suo. + 5.26 Ingredieris in abundantia sepulcrum. Ibid. Sepulcrum est contemplatio, etc., usque ad quod utilitati proximorum refundant. Sicut infertur acervus tritici. Quia tempus actionis primum est, extremum contemplationis. Et necesse est ut perfectus mentem prius virtutibus exerceat, et eam postea in horreum quietis condat. Vel sepulcrum est quies æterna, in qua tanto verius quiescitur, quanto perfectius vita corruptionis necatur. Hanc in abundantia ingreditur, qui post congesta hujus vitæ opera, huic mutabilitati plene mortuus, in secreto veri luminis occultatur, sicut triticum: quia justi in alieno tempore percussiones sentiunt, sed in suo, ut grana, in horreum intrant.
Ecclesiastes 8:12Attamen peccator ex eo quod centies facit malum, et per patientiam sustentatur; ego cognovi quod erit bonum timentibus Deum, qui verentur faciem ejus.
Isaiah 3:11Væ impio in malum ! retributio enim manuum ejus fiet ei.
Romans 2:5Secundum autem duritiam tuam, et impœnitens cor, thesaurizas tibi iram in die iræ, et revelationis justi judicii Dei, + 2.5 Secundum autem. Sunt enim quidam quibus mala quæ agunt displicent, et ducti pœnitentia cordis, quatenus eis datur ex eis exire, laborant: de quibus hic non loquitur. Sunt alii quibus placent mala, et de misericordia Dei nimis præsumentes in eis pertinaciter perdurant, in quo illius ostendunt patientiam, et suam cumulant sarcinam deterius peccando. Sunt et alii quibus displicent quidem mala, sed quoniam gravia esse intelligunt, putant sibi jam non posse ignosci, sicut ille qui dixit: Major est iniquitas mea Gen. 4., etc. Illi ergo nimia spe Deum non justum autumant: isti vero desperatione Deum non bonum æstimant. Ex utroque ergo periclitabuntur, et sperando et desperando, contrariis rebus et contrariis affectionibus laborantes, peribunt. Justi judicii. CYPR. Justum judicium Dei dixit esse, etc., usque ad non potest pœnitentia prodesse peccanti.