The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 65 › Isaiah 65:24

Isaiah 65:24

Eritque antequam clament, ego exaudiam; adhuc illis loquentibus, ego audiam. + 65.24 Antequam clament. In conturbatione, in dolore mentis, sed in gaudio et lætitia: unde, Quod enim est gaudium nostrum aut corona gloriæ, nonne vos II Thes. 2.? etc.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And it shall come to pass, that before they call, I will answer; and while they are yet speaking, I will hear.

In Context

23Electi mei non laborabunt frustra, neque generabunt in conturbatione, quia semen benedictorum Domini est, et nepotes eorum cum eis. + 65.23 Semen benedictorum. Apostoli, et alii doctores in prædicatione, vel in aliis operibus, sicut Judæi, quia æternam mercedem percipient, quia venient cum exsultatione portantes manipulos suos Psal. 125.. Nepotes. Quos filii eorum in fide genuerunt, sicut Marcus Petri discipulus, et Lucas Pauli filius.

25Lupus et agnus pascentur simul, leo et bos comedent paleas, et serpenti pulvis panis ejus. Non nocebunt, neque occident in omni monte sancto meo, dicit Dominus.] + 65.25 Lupus. Lupus Saulus, id est persecutor, de quo, Benjamin lupus rapax Gen. 49.. Agnus. Qui scilicet in candidis vestibus sequuntur agnum quocunque ierit: De quibus Petro dicitur, Pasce agnos meos Joan. 21.. Et leo et bos comedent. Vir scilicet disertus et potentissimus in sæculo spreta philosophiæ eloquentia comedet paleas, id est utilitatem et superficiem historiæ cum bobus, id est prædicatoribus Ecclesiæ. Hæc comedunt leones donec multis laboribus veniatur ad profunditatem mysterii, sicut Augustinus et Cyprianus et alii. Neque occident. Deposita feritate, vel in præsenti vel in futuro, et hoc est: In omni monte, etc. Hoc Judæi carnaliter accipiunt, dicentes quod in tempore Christi sui tanta pax et securitas sibi erit, ut lupi et agni, leones et boves, serpentes et homines commorentur simul, et comedant, neque eis noceant, qui in templo, et in monte sancto habitant. Ex quo colligitur, quod omnes alii occidentur. Sed hoc falsum esse ostenditur his verbis: Hæc dicit Dominus: Cælum sedes mea, terra autem scabellum pedum meorum, etc., hoc tamen Judæi carnaliter intelligunt.

Read all of Isaiah 65

Cross References

Genesis 24:15Necdum intra se verba compleverat, et ecce Rebecca egrediebatur, filia Bathuel, filii Melchæ uxoris Nachor fratris Abraham, habens hydriam in scapula sua:

Psalms 32:5Diligit misericordiam et judicium; misericordia Domini plena est terra. + 32.5 Terra. ID. Ecclesia ubique terrarum. 1

Psalms 91:15Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi, et bene patientes erunt: + 91.15 Adhuc multiplicabuntur. ID. Ecclesia magis incipiet esse uberrima, cum ad finem sæculi erit perducta: tunc enim passionibus electorum cito implebitur numerus beatorum. Et accipitur hic aliter senectus, quam supra. 1

Isaiah 55:6Quærite Dominum dum inveniri potest; invocate eum dum prope est. + 55.6 Quærite Dominum. Hæc pertinent ad Judæos vel ad gentes specialiter, et ad unumquemque generaliter. Propheta ad Judæos: Quærite Dominum, quasi diceret: Gentes suscipiunt misericordias David, et vos dedignamini, sed agite pœnitentiam, et convertimini dum tempus habetis. Dum prope. ID. Ne vestris vitiis recedat, qui appropinquat appropinquantibus sibi, et filio revertenti lætus occurrit.

Daniel 9:20Cumque adhuc loquerer, et orarem, et confiterer peccata mea, et peccata populi mei Israël, et prosternerem preces meas in conspectu Dei mei, pro monte sancto Dei mei:

Mark 11:24Propterea dico vobis, omnia quæcumque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 65:24

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 65:23Isaiah 65Isaiah 65:25 →