Isaiah 65:9
Et educam de Jacob semen, et de Juda possidentem montes meos; et hæreditabunt eam electi mei, et servi mei habitabunt ibi. + 65.9 De Jacob semen. Semen Jacob et Judæ, apostoli, possidentes montes, alios, scilicet credentes virtutibus eminentes: unde, Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, quasi Sodoma facti essemus Rom. 9.. Montes sanctos meos. Septuaginta: Montem meum, scilicet Christum, qui est mons montium. Montes enim sunt apostoli, qui de Judæis possederunt Christum, in quo fundati sunt. Et hæreditabunt. HIER. Unde: Semen Abrahæ servi ejus: filii Jacob, electi ejus. Quicunque adhuc semen sunt, etc., usque ad non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum Dei Rom. 9..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 11:11Et erit in die illa: adjiciet Dominus secundo manum suam ad possidendum residuum populi sui, quod relinquetur ab Assyriis, et ab Ægypto, et a Phetros, et ab Æthiopia, et ab Ælam, et a Sennaar, et ab Emath, et ab insulis maris. + 11.11 Residuum. ID. Apostolus: Reliquiæ salvæ fient. Tradunt enim historiæ quod apostoli toto orbe diffusi prædicaverunt Evangelium: et quidem Persas, Indosque penetraverunt, ut Æthiopia manum daret Deo.
Isaiah 32:18Et sedebit populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiduciæ, et in requie opulenta. + 32.18 In tabernaculis. ID. Jam in mansionibus cœli confidenter habitat, unde: In domo Patris mei mansiones multæ sunt Joan. 14.; vel, in Ecclesiis quæ in Domino fiducialiter sperant.
Isaiah 60:21Populus autem tuus omnes justi; in perpetuum hæreditabunt terram: germen plantationis meæ, opus manus meæ ad glorificandum. + 60.21 Germen. ID. Angeli, omnes electi, qui fidem quam habent operibus implent. Ipsi germen plantationis Domini et opus manuum ejus, quia ab ipso creati, et in Ecclesia per fidem plantati ad glorificandum creatorem suum.
Isaiah 65:22Non ædificabunt, et alius habitabit; non plantabunt, et alius comedet: secundum enim dies ligni erunt dies populi mei, et opera manuum eorum inveterabunt. + 65.22 Secundum enim. ID. Sicut Christus etc., usque ad Lignum vitæ est his qui apprehenderunt eam, scilicet, sapientiam, quæ est Christus.
Jeremiah 33:17Quia hæc dicit Dominus: Non interibit de David vir qui sedeat super thronum domus Israël: + 33.17 Hæc dicit Dominus. Supra dixerat de creatione solis et lunæ et stellarum, etc., usque ad Christi regnum et sacerdotium in æternum manebit.
Ezekiel 36:12Et adducam super vos homines, populum meum Israël, et hæreditate possidebunt te: et eris eis in hæreditatem, et non addes ultra ut absque eis sis.