Isaiah 65:22
Non ædificabunt, et alius habitabit; non plantabunt, et alius comedet: secundum enim dies ligni erunt dies populi mei, et opera manuum eorum inveterabunt. + 65.22 Secundum enim. ID. Sicut Christus etc., usque ad Lignum vitæ est his qui apprehenderunt eam, scilicet, sapientiam, quæ est Christus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 5:27Et facti sunt omnes dies Mathusala nongenti sexaginta novem anni, et mortuus est.
Psalms 21:4Tu autem in sancto habitas, laus Israël. + 21.4 In sancto habitas. AUG. Et ita mirum, quia patres liberasti; ego autem sum vermis. CASS. Tu habitas in sancto, quia Deus erat in Christo mundum sibi reconcilians. Laus Isræl, AUG. id est, videntis te, non ejus qui se voluit abscondere a conspectu tuo. 1
Isaiah 65:9Et educam de Jacob semen, et de Juda possidentem montes meos; et hæreditabunt eam electi mei, et servi mei habitabunt ibi. + 65.9 De Jacob semen. Semen Jacob et Judæ, apostoli, possidentes montes, alios, scilicet credentes virtutibus eminentes: unde, Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, quasi Sodoma facti essemus Rom. 9.. Montes sanctos meos. Septuaginta: Montem meum, scilicet Christum, qui est mons montium. Montes enim sunt apostoli, qui de Judæis possederunt Christum, in quo fundati sunt. Et hæreditabunt. HIER. Unde: Semen Abrahæ servi ejus: filii Jacob, electi ejus. Quicunque adhuc semen sunt, etc., usque ad non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum Dei Rom. 9..
Revelation 20:3et misit eum in abyssum, et clausit, et signavit super illum ut non seducat amplius gentes, donec consummentur mille anni: et post hæc oportet illum solvi modico tempore. + 20.3 Et misit eum, etc. Quia ejectus a fidelibus, in malis cœpit dominari atrocius: sic legitur in Evangelio, quod intravit in porcos. Signavit super illum, etc. Id est sigillum posuit, scilicet signum crucis, quod eum sic superat, ut a fidelibus repellat. Et post hæc oportet, etc., ut recipiat potestatem quam habuit ante adventum Christi.