Isaiæ 66:14
Videbitis, et gaudebit cor vestrum, et ossa vestra quasi herba germinabunt: et cognoscetur manus Domini servis ejus, et indignabitur inimicis suis. + 66.14 Videbitis, o apostoli, multitudinem viventium ad fidem. Et gaudebit cor vestrum de salute illorum, et ossa vestra, virtutes, germinabunt in aliorum cordibus, fructus bonæ voluntatis et operationis. Sicut enim corpus ossibus, ita anima sustentatur virtutibus. Et ossa vestra. In die judicii corpora vestra reviviscent in immortalitate, ut sicut corpore et anima in præsenti vita Deo servivistis, sic corpore et anima præmia recipiatis. Cognoscetur. In judicio scilicet bonis suavis et mitis; impiis ultor, et fortis cognoscetur Filius, qui Patris manus est, per quem omnia operatur
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Ezra 8:18Et adduxerunt nobis per manum Dei nostri bonam super nos, virum doctissimum de filiis Moholi filii Levi, filii Israël, et Sarabiam et filios ejus et fratres ejus decem et octo,
Ezra 8:31Promovimus ergo a flumine Ahava duodecimo die mensis primi ut pergeremus Jerusalem: et manus Dei nostri fuit super nos, et liberavit nos de manu inimici et insidiatoris in via.
Proverbs 3:8sanitas quippe erit umbilico tuo, et irrigatio ossium tuorum. + 3.8 Sanitas quippe erit. In ossibus solida virtutum opera, etc., usque ad unde amplius roborentur, accipient.
Isaiah 10:5[Væ Assur ! virga furoris mei et baculus ipse est; in manu eorum indignatio mea. + 10.5 Væ Assur. ID. Hucusque contra decem et duas tribus, etc., usque ad et non solum captivavit, sed partim delevit.
Isaiah 58:11Et requiem tibi dabit Dominus semper, et implebit splendoribus animam tuam, et ossa tua liberabit; et eris quasi hortus irriguus, et sicut fons aquarum cujus non deficient aquæ. + 58.11 Hortus irruguus, voluptatis paradisus, quem plantaverat Dominus Deus a principio, scilicet Ecclesiam. Fons in medio Christus est, cujus non deficiunt aquæ doctrinæ spiritualis, quæ Ecclesiam irrigant. Et hoc est, Et erit quasi hortus irriguus, o fidelis vel Ecclesia. Sicut fons. Assimilaberis Christo, capiti tuo.
Isaiah 65:12numerabo vos in gladio, et omnes in cæde corruetis: pro eo quod vocavi, et non respondistis; locutus sum, et non audistis; et faciebatis malum in oculis meis, et quæ nolui elegistis. + 65.12 Vocavi. Per prophetas dicens: Convertimini ad me et salvi eritis Isa. 45.. Et per memetipsum: Pœnitentiam agite Matth. 3.. Et alibi: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis Ibid. 11..