Isaiæ 66:17
qui sanctificabantur et mundos se putabant in hortis post januam intrinsecus, qui comedebant carnem suillam, et abominationem et murem: simul consumentur, dicit Dominus. + 66.17 Qui sanctificabantur ID. Opinione sua in fontibus et baptismatibus, etc., usque ad sed tamen dicitur ad confusionem eorum qui nec erubescunt facere. Qui sanctificabantur. Possumus secundum tropologiam dicere, omnes voluptatis magis quam Dei amatores, dicere sanctificari in hortis et in liminibus, secundum Septuaginta, quia in mysteria veritatis non valent introire, et comedere cibos pietatis: quia non sunt sancti corpore et spiritu nec comedunt carnem Christi, ut habeant vitam æternam. Etenim pascha nostrum immolatus est Christus I Cor. 5., qui non foris, sed in una domo et intus comeditur. In hortis. Non in sacrificio vitulæ rufæ, quod præcipiebatur in lege.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 11:29Hæc quoque inter polluta reputabuntur de his quæ moventur in terra, mustela et mus et crocodilus, singula juxta genus suum, + 11.29 Mustela. Ingluviem. Mus enim pro ventris ingluvie nulla vitat pericula. Crocodilus. Qui duræ cutis et malitiosus luto pascitur.
Isaiah 1:28Et conteret scelestos, et peccatores simul; et qui dereliquerunt Dominum consumentur.
Isaiah 65:3Populus qui ad iracundiam provocat me ante faciem meam semper; qui immolant in hortis, et sacrificant super lateres; + 65.3 Populus qui ad iracundiam. ID.Allegorice.. Omnis hæreticus Deum ad iracundiam procat, etc., usque ad et in quadrum exstruere, et secti in latere pulveris roborare lineis.