The Bible Software
bible.softwareIsaiæIsaiæ 66 › Isaiæ 66:18

Isaiæ 66:18

Ego autem opera eorum et cogitationes eorum venio ut congregem, cum omnibus gentibus et linguis: et venient, et videbunt gloriam meam. + 66.18 Ego autem. Quasi dicat: Ideo venio ad judicium cum omnibus gentibus et linguis, ut judicem simul omnia opera eorum et cogitationes, et reddam eis omnia quæ merentur. Linguis. HIER. Quæ secundum apostolorum non solum hominum, etc., usque ad Juxta illud: Inebriatus est in cœlo gladius meus, et usque ad terram descendit Isa. 34..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For I know their works and their thoughts: it shall come, that I will gather all nations and tongues; and they shall come, and see my glory.

In Context

17qui sanctificabantur et mundos se putabant in hortis post januam intrinsecus, qui comedebant carnem suillam, et abominationem et murem: simul consumentur, dicit Dominus. + 66.17 Qui sanctificabantur ID. Opinione sua in fontibus et baptismatibus, etc., usque ad sed tamen dicitur ad confusionem eorum qui nec erubescunt facere. Qui sanctificabantur. Possumus secundum tropologiam dicere, omnes voluptatis magis quam Dei amatores, dicere sanctificari in hortis et in liminibus, secundum Septuaginta, quia in mysteria veritatis non valent introire, et comedere cibos pietatis: quia non sunt sancti corpore et spiritu nec comedunt carnem Christi, ut habeant vitam æternam. Etenim pascha nostrum immolatus est Christus I Cor. 5., qui non foris, sed in una domo et intus comeditur. In hortis. Non in sacrificio vitulæ rufæ, quod præcipiebatur in lege.

19Et ponam in eis signum, et mittam ex eis qui salvati fuerint, ad gentes in mare, in Africam, et Lydiam, tendentes sagittam; in Italiam et Græciam, ad insulas longe, ad eos qui non audierunt de me, et non viderunt gloriam meam. Et annuntiabunt gloriam meam gentibus; + 66.19 Et ponam in eis signum. Crucis, Christianitatis, salutis, quo signati in Ezechiele non interficiuntur; quo in Ægypto postes signantur et Isrælitæ salvantur. Hoc signum Achaz noluit petere, quod supponit Isaias: Ecce virgo concipiet, etc. Et mittam ex eis. Videtur esse contrarium, cum de judicio prius dictum sit, reverti ad primum adventum, quo apostoli ad gentes diriguntur et audiunt: Ite, docete omnes gentes Matth. 28.. Sed judicii dies prædicitur, ut metu futuræ pœnæ perterriti, accipiant adventum Salvatoris: et apostolorum prædicationem qui sunt præmittendi. In mare. Mundum scilicet, cujus partes subdit Africam, etc. meridia nam, scilicet plagam in qua Africa est.

Read all of Isaiæ 66

Cross References

Deuteronomy 31:21Postquam invenerint eum mala multa et afflictiones, respondebit ei canticum istud pro testimonio, quod nulla delebit oblivio ex ore seminis sui. Scio enim cogitationes ejus, quæ facturus sit hodie, antequam introducam eum in terram, quam ei pollicitus sum.

Psalms 67:2[Exsurgat Deus, et dissipentur inimici ejus; et fugiant qui oderunt eum a facie ejus. + 67.2 Exsurgat Deus et dissipentur. Ibid. Confidenter optat quod scit futurum. Et fugiant qui oderunt. HIER. Vel de pœnitentibus legi potest, etc., usque ad ut lacrymis pœnitentiæ admoto igne Spiritus sancti duritia eorum solvatur. Qui oderunt. AUG. Pertinaces a præsentia tollantur ejus, qui ubique præsens; grave maledictum, ut velint et conentur, quod nullatenus fieri potest. 1

Psalms 72:17donec intrem in sanctuarium Dei, et intelligam in novissimis eorum. + 72.17 Sanctuarium. AUG. Christus, qui ut Deus singulorum merita dignoscit. Vel sanctuarium, Sancta sanctorum, id est, secretum divinæ dispositionis. 1

Isaiah 2:2[Et erit in novissimis diebus: præparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles; et fluent ad eum omnes gentes, + 2.2 In novissimis. HIER. De quibus Jacob, etc., usque ad: crevit in montem magnum. Mons. Montes, angeli, prophetæ, patriarchæ, apostoli, martyres, et alii qui miraculis effulserunt. Colles, minores, a majoribus lumen accipientes. Et elevabitur. ID. Super omnes sanctos, quia de plenitudine ejus omnes accipiunt de quibus: Montes in circumitu ejus qui a monte Christo montes dicuntur.

Isaiah 40:5et revelabitur gloria Domini, et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est. + 40.5 Et videbit omnis caro. De primo adventu subito ad secundum raptus dicit: Et videbit omnis caro. Os Domini. Prophetæ qui prædicaverunt futurum Christum, scilicet salutare Dei nostri.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiæ 66:18

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiæ 66:17Isaiæ 66Isaiæ 66:19 →