The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 11 › Leviticus 11:29

Leviticus 11:29

Hæc quoque inter polluta reputabuntur de his quæ moventur in terra, mustela et mus et crocodilus, singula juxta genus suum, + 11.29 Mustela. Ingluviem. Mus enim pro ventris ingluvie nulla vitat pericula. Crocodilus. Qui duræ cutis et malitiosus luto pascitur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

These also shall be unclean unto you among the creeping things that creep upon the earth; the weasel, and the mouse, and the tortoise after his kind,

In Context

28Et qui portaverit hujuscemodi cadavera, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum: quia omnia hæc immunda sunt vobis. + 11.28 Qui portaverit hujusmodi cadavera. Falsa dicendo testimonia. dignum dicendo indignum, et mundum immundum.

30mygale, et chamæleon, et stellio, et lacerta, et talpa. + 11.30 Chamelæon. Miserescit, et præ infirmitate mansuetum se fingit, cum crudele sit. Talpa. Animal cæcum de terra genitum. Creatur enim, ut aiunt, de terra compluta et lutulenta, sed prius corrupta.

Read all of Leviticus 11

Cross References

Leviticus 11:41Omne quod reptat super terram, abominabile erit, nec assumetur in cibum. + 11.41 Omne quod reptat super terram. Hoc superius legislator exposuit, sed ad frequentationem meditandæ legis monendo auditorem, repetit.

Psalms 17:13Præ fulgore in conspectu ejus nubes transierunt; grando et carbones ignis. + 17.13 Grando. AUG. Objurgationes, quæ dura corda feriunt, sed si ignis charitatis resolvit, in miti animo fit aqua satians [ alias saliens]. Et carbones, quia illo igne tenebrosa corda accensa reviviscunt. 1

Isaiah 66:17qui sanctificabantur et mundos se putabant in hortis post januam intrinsecus, qui comedebant carnem suillam, et abominationem et murem: simul consumentur, dicit Dominus. + 66.17 Qui sanctificabantur ID. Opinione sua in fontibus et baptismatibus, etc., usque ad sed tamen dicitur ad confusionem eorum qui nec erubescunt facere. Qui sanctificabantur. Possumus secundum tropologiam dicere, omnes voluptatis magis quam Dei amatores, dicere sanctificari in hortis et in liminibus, secundum Septuaginta, quia in mysteria veritatis non valent introire, et comedere cibos pietatis: quia non sunt sancti corpore et spiritu nec comedunt carnem Christi, ut habeant vitam æternam. Etenim pascha nostrum immolatus est Christus I Cor. 5., qui non foris, sed in una domo et intus comeditur. In hortis. Non in sacrificio vitulæ rufæ, quod præcipiebatur in lege.

Luke 12:15Dixitque ad illos: Videte, et cavete ab omni avaritia: quia non in abundantia cujusquam vita ejus est ex his quæ possidet. + 12.15 Ab omni avaritia. Nemo putaret crimen esse, hæreditatem dividere, fructus in horrea congregare, sed et hoc avaritiam indicat supernus judex, unde et subjungit: hominis cujusdam divitis. Sicut supra contra Pharisæos et hypocritas, ita hic occasione stultæ petitionis contra avaritiam disputat. Non in abundantia. Non in solo pane vivit homo, sed in verbo Dei Deut. 8., nec temporalis vita multitudine divitiarum protenditur.

John 6:26Respondit eis Jesus, et dixit: Amen, amen dico vobis: quæritis me non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus et saturati estis. + 6.26 Amen, amen dico vobis. Postquam de divinitate sua qua idem est cum Patre tractavit, et eodem honore honorandus, et de humanitate sua qua de morte liberat et suscitat grandi honore dignus, vult tractare de cibo vitæ, id est verbo Dei. Et hæc continuatio quantum ad sententiam. Ad litteram vero sic: Vos quæritis me, non propter me, sed propter panes qui pereunt. Ergo operamini, id est, quærite me propter me, non propter aliud. Ipse est enim cibus ille qui permanet in vitam æternam, ut post aperte dicet. Similiter quotidie quærunt multi Jesum, non propter Jesum, sed ut bene sit eis in tempore.

Ephesians 4:14ut jam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinæ in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 11:29

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 11:28Leviticus 11Leviticus 11:30 →