Isaiah 66:21
Et assumam ex eis in sacerdotes et Levitas, dicit Dominus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And I will also take of them for priests and for Levites, saith the LORD.
In Context
Cross References
Isaiah 61:6Vos autem sacerdotes Domini vocabimini: Ministri Dei nostri, dicetur vobis, fortitudinem gentium comedetis, et in gloria earum superbietis. + 61.6 Vos autem. Hoc ad prædicatores de gentibus, etc., usque ad qui erant sacerdotes in domo Domini.
Hebrews 7:12Translato enim sacerdotio, necesse est ut et legis translatio fiat. + 7.12 Translato enim, etc. Quod alius surgat, subsequenter probat et per tribum et per ritum. Per tribum ibi: In quo enim hæc, etc. Per ritum ibi: Et amplius, etc. Translato enim sacerdotio. Quia ergo similiter et ab eodem et sub eadem sponsione data sunt lex et sacerdotium, quod de uno dicitur, necesse est ut et de altero intelligatur.
1 Peter 2:9Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis: ut virtutes annuntietis ejus qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum. + 2.9 Vos autem genus electum. Hoc testimonium laudis quondam antiquo populo per Moysen datum Gentibus dat Apostolus, qui in Christum credunt: qui veluti lapis angularis in eam quam in se Isræl salutem habuerat, gentes adunavit. Regale sacerdotium. Summi sacerdotis corpori uniti, qui regnum sperare, et hostias immaculatæ conversationis Deo offerre debebant. Acquisitionis, in sanguine redemptionis ejus sicut erat quondam populus Isræl redemptus sanguine agni de Ægypto. Unde et in sequenti versu mystice recordatur veteris historiæ, et hanc specialiter in uno populo impletam docet. Annuntietis. BEDA. Sicut liberati de Ægypto, triumphale carmen Domino cantaverunt, ita nos post tenebras dissolutas, post acceptam remissionem per Christum qui nos ducit ad patriam supernæ claritatis debemus Deo rependere gratias dignas cœlestibus beneficiis.
Revelation 5:10et fecisti nos Deo nostro regnum, et sacerdotes: et regnabimus super terram.