Isaiæ 66:22
Quia sicut cæli novi et terra nova, quæ ego facio stare coram me, dicit Dominus, sic stabit semen vestrum et nomen vestrum. + 66.22 Quia sicut cœli. Quasi: Sicut hæc innovata in æternum manebunt immobilia, sic semen vestrum, o apostoli, innovatum, ab omni corruptione carnis in æternum mecum regnabit. Quia sicut, etc. HIER. Hæc usque ad finem libri pertinent ad diem judicii.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
21Et assumam ex eis in sacerdotes et Levitas, dicit Dominus.
Cross References
Isaiah 59:21Hoc fœdus meum cum eis, dicit Dominus: spiritus meus qui est in te, et verba mea quæ posui in ore tuo, non recedent de ore tuo, et de ore seminis tui, et de ore seminis seminis tui, dicit Dominus, amodo et usque in sempiternum.] + 59.21 Hoc fœdus, ut scilicet eos sanguine Filii redimam, et ipsi præcepta mea faciant, et me moriter teneant et hoc est, Spiritus meus, qui est in te,
Jeremiah 33:20[Hæc dicit Dominus: Si irritum potest fieri pactum meum cum die, et pactum meum cum nocte, ut non sit dies et nox in tempore suo,
Matthew 28:20docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis: et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem sæculi. + 28.20 Et ecce ego vobiscum sum. Quæ autem merces piæ conversationis, quodve pignus futuræ beatitudinis etiam in præsenti sit fidelibus, subdit: Ecce ego vobiscum sum, etc. Quod apostolis per successiones universali Ecclesiæ promittit. Nota quod usque in finem sæculi non sunt desituri qui divina mansione sunt digni. AUG. Prima sabbati diluculo, etc., usque ad dicente eis angelo: Sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in cœlum Act. 1..
Hebrews 12:26Cujus vox movit terram tunc: nunc autem repromittit, dicens: Adhuc semel, et ego movebo non solum terram, sed et cælum. + 12.26 Adhuc semel, etc. Quasi dicat: Jam fuerunt mota, sed adhuc movebo: per semel notat quod ulterius non sunt movenda. Sed etiam cœlum, quod inferius est, scilicet æreum: unde dicuntur aves cœli. Totus autem pene ær iste ventosus, quem cœlum vel cœlos Scriptura vocat: istos utique imos, non illos supremos (ubi sol et luna et sidera constituta sunt) dicit hic Scriptura movendos, et alibi, perituros, propter magnam sui quamdam commutationem.
2 Peter 3:13Novos vero cælos, et novam terram secundum promissa ipsius exspectamus, in quibus justitia habitat. + 3.13 Novos vero cœlos. ID. Non ait, alios, sed veteres et antiquos in melius commutandos, etc., usque ad habemus et in prophetis: Lux lucernæ non lucebit ibi amplius Isa. 65..