Isaiæ 66:24
Et egredientur, et videbunt cadavera virorum qui prævaricati sunt in me; vermis eorum non morietur, et ignis eorum non extinguetur: et erunt usque ad satietatem visionis omni carni.] + 66.24 Et Egredientur. Quasi ad videndum, non loco, sed intelligentia, vel visione manifesta, ut ad laudem Dei magis accendantur. Et videbunt. HIER. Non mirum si sancti jam immortales reprobos videant, cum prophetæ adhuc mortales hæc omnia videre meruerunt. Cadavera, quia in æternam damnationem cadent, secundum quod et dæmones cadavera possunt dici, secundum quod etiam homines appellantur. Unde: Inimicus homo hoc fecit Matth. 13.. Vermis eorum. Materialis, vel conscientiæ; unde: Sicut tinea comedit vestimentum, et vermis corrodit lignum, et ignis devorat ligna, sic mœror et tristitia excruciat cor viri Prov. 25.. Ad satietatem. Quia scilicet boni videbunt eos a se justo Dei judicio separatos, amissa potentia qua sæviebant contra bonos, et vindictam Dei in illos tantam, ut majorem non exposcant. Qui modo dicunt, Usquequo, Domine, non vindicas sanguinem nostrum Apoc. 6.? Satiabuntur quoque de beatitudine sua, agentes gratias visa impiorum ineffabili pœna.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 58:10Fortitudinem meam ad te custodiam, quia, Deus, susceptor meus es: + 58.10 Fortitudinem meam ad te custodiam, quia Deus susceptor meus es, Deus. Ibid. Etsi possem perdere Judæos, qui irruerunt in me fortes; permitto tamen eos vivere, servans fortitudinem ad te, id est, ad tuam dispositionem. 1
Isaiah 14:11Detracta est ad inferos superbia tua, concidit cadaver tuum; subter te sternetur tinea, et operimentum tuum erunt vermes. + 14.11 Subter. ID. Putredo tinea et operimentum vermium, etc., usque ad qui dicebat Christo: Hæc omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me Matth. 4..
Isaiah 48:22Non est pax impiis, dicit Dominus.]
Isaiah 66:16quia in igne Dominus dijudicabit, et in gladio suo ad omnem carnem; et multiplicabuntur interfecti a Domino, + 66.16 In igne. Qui æternus erit malis quos involvet, et adducet ad supplicium æternum quo purgabitur quid in bonis erit purgandum. Quadrigæ ejus. Currus, quia tunc triumphaturus, et omnes adversarios debellaturus: non quod egeat ministerio angelorum. In igne Dominus. In judicio. Vel, discretio ejus et justitia monstratur, dum bonos a malis dividit justo judicio, non potentia. Gladio. HIER. Sententia: unde Amos, Gladio Dei peribunt omnes peccatores, etc. Amos. 9. Dum enim reddet unicuique quod meretur, omnes cognoscent illum justum judicem, et laudabunt ejus judicium.
Daniel 12:2Et multi de his qui dormiunt in terræ pulvere evigilabunt, alii in vitam æternam, et alii in opprobrium ut videant semper.
Zechariah 14:18Quod etsi familia Ægypti non ascenderit et non venerit, nec super eos erit: sed erit ruina, qua percutiet Dominus omnes gentes quæ non ascenderint ad celebrandam festivitatem tabernaculorum.