The Bible Software
bible.softwareIsaiæIsaiæ 66 › Isaiæ 66:23

Isaiæ 66:23

Et erit mensis ex mense, et sabbatum ex sabbato: veniet omnis caro ut adoret coram facie mea, dicit Dominus. + 66.23 Mensis ex mense. Mene Græce, Latine luna, unde neomenia, quasi nova luna. A mene mensis apud illos qui initium kalendarum, non secundum solis cursum et diversa spatia mensium, sed secundum lunæ circumitum et terminant et incipiunt, quod Hebræi faciunt. Per mensem ergo lunam: per lunam quæ modo crescit, et sicut aiunt physici et philosophi a sole, quod non habet, lumen recipit Ecclesia intelligitur, de qua, Permanebit cum sole et ante lunam Psal. 71.. Et alibi: Pulchra ut luna, electa ut sol Cant. 6., et hoc est, erit mensis ex mense.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And it shall come to pass, that from one new moon to another, and from one sabbath to another, shall all flesh come to worship before me, saith the LORD.

In Context

22Quia sicut cæli novi et terra nova, quæ ego facio stare coram me, dicit Dominus, sic stabit semen vestrum et nomen vestrum. + 66.22 Quia sicut cœli. Quasi: Sicut hæc innovata in æternum manebunt immobilia, sic semen vestrum, o apostoli, innovatum, ab omni corruptione carnis in æternum mecum regnabit. Quia sicut, etc. HIER. Hæc usque ad finem libri pertinent ad diem judicii.

24Et egredientur, et videbunt cadavera virorum qui prævaricati sunt in me; vermis eorum non morietur, et ignis eorum non extinguetur: et erunt usque ad satietatem visionis omni carni.] + 66.24 Et Egredientur. Quasi ad videndum, non loco, sed intelligentia, vel visione manifesta, ut ad laudem Dei magis accendantur. Et videbunt. HIER. Non mirum si sancti jam immortales reprobos videant, cum prophetæ adhuc mortales hæc omnia videre meruerunt. Cadavera, quia in æternam damnationem cadent, secundum quod et dæmones cadavera possunt dici, secundum quod etiam homines appellantur. Unde: Inimicus homo hoc fecit Matth. 13.. Vermis eorum. Materialis, vel conscientiæ; unde: Sicut tinea comedit vestimentum, et vermis corrodit lignum, et ignis devorat ligna, sic mœror et tristitia excruciat cor viri Prov. 25.. Ad satietatem. Quia scilicet boni videbunt eos a se justo Dei judicio separatos, amissa potentia qua sæviebant contra bonos, et vindictam Dei in illos tantam, ut majorem non exposcant. Qui modo dicunt, Usquequo, Domine, non vindicas sanguinem nostrum Apoc. 6.? Satiabuntur quoque de beatitudine sua, agentes gratias visa impiorum ineffabili pœna.

Read all of Isaiæ 66

Cross References

2 Kings 4:23Qui ait illi: Quam ob causam vadis ad eum? hodie non sunt calendæ, neque sabbatum. Quæ respondit: Vadam.

Psalms 65:2psalmum dicite nomini ejus; date gloriam laudi ejus. 1

Psalms 81:3Judicate egeno et pupillo; humilem et pauperem justificate. + 81.3 Judicate egeno et pupillo, pauperem et humilem justificate. CASS. Diapsalma, monet intelligeret Christum esse Deum, et si egenus et pauper fuit, quod eos non fecisse dicit. 1

Isaiah 1:13Ne offeratis ultra sacrificium frustra: incensum abominatio est mihi. Neomeniam et sabbatum, et festivitates alias, non feram; iniqui sunt cœtus vestri. + 1.13 Neomeniam, etc, Festum novæ lunæ, quod celebrabant in principio mensium: Neos, novum, mene, luna; unde: Buccinate Domino in neomenia tuba Psal. 80.. Iniqui sunt cœtus vestri, etc. ID. Quia spirituales hostias non offerunt; unde: Sacrificium Deo spiritus contribulatus Psalm. 50.. Vers. 14

Isaiah 19:21Et cognoscetur Dominus ab Ægypto, et cognoscent Ægyptii Dominum in die illa; et colent eum in hostiis et in muneribus; et vota vovebunt Domino, et solvent.

Ezekiel 46:6In die autem calendarum vitulum de armento immaculatum, et sex agni et arietes immaculati erunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiæ 66:23

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiæ 66:22Isaiæ 66Isaiæ 66:24 →