The Bible Software
bible.softwareIsaiæIsaiæ 14 › Isaiæ 14:11

Isaiæ 14:11

Detracta est ad inferos superbia tua, concidit cadaver tuum; subter te sternetur tinea, et operimentum tuum erunt vermes. + 14.11 Subter. ID. Putredo tinea et operimentum vermium, etc., usque ad qui dicebat Christo: Hæc omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me Matth. 4..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Thy pomp is brought down to the grave, and the noise of thy viols: the worm is spread under thee, and the worms cover thee.

In Context

10Universi respondebunt, et dicent tibi: Et tu vulneratus es sicut et nos; nostri similis effectus es. + 14.10 Vulneratus es. Qui immortalis et Deus videbaris. Nos pro imbecillitate sensuum putabamus non posse resistere potentiæ Dei, et te solum in altitudine tua permanere.

12Quomodo cecidisti de cælo, Lucifer, qui mane oriebaris? corruisti in terram, qui vulnerabas gentes? + 14.12 Qui mane oriebaris. HIER. Hi sunt falsi apostoli, etc., usque ad et in lateribus aquilonis, in frigidis.

Read all of Isaiæ 14

Cross References

Job 17:13Si sustinuero, infernus domus mea est, et in tenebris stravi lectulum meum. + 17.13 Si sustinuero. Priores sancti sustinere adversa poterant, etc., usque ad in inferno sibi requiem præparasse.

Job 21:26et tamen simul in pulvere dormient, et vermes operient eos. + 21.26 Et tamen simul in pulvere dormient. Ibid. Quæ cura de dissimili vita, prospera vel adversa, cum similis finis in pulvere? Illa vita cogitanda, ubi cum resurrectione ad dissimilem finem pervenitur, ubi felix ad pœnas, afflictus transit ad requiem. Et tamen simul in pulvere. Id est, in terrenis desideriis oculos mentis claudent: Et vermes, qui de carne, id est carnales curæ premunt, quod non in Job, qui nec de habitis tumuit, nec de amissis anxius fuit. Sed illi hoc putant, quare subjungit:

Isaiah 21:4Emarcuit cor meum; tenebræ stupefecerunt me: Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum.

Isaiah 66:24Et egredientur, et videbunt cadavera virorum qui prævaricati sunt in me; vermis eorum non morietur, et ignis eorum non extinguetur: et erunt usque ad satietatem visionis omni carni.] + 66.24 Et Egredientur. Quasi ad videndum, non loco, sed intelligentia, vel visione manifesta, ut ad laudem Dei magis accendantur. Et videbunt. HIER. Non mirum si sancti jam immortales reprobos videant, cum prophetæ adhuc mortales hæc omnia videre meruerunt. Cadavera, quia in æternam damnationem cadent, secundum quod et dæmones cadavera possunt dici, secundum quod etiam homines appellantur. Unde: Inimicus homo hoc fecit Matth. 13.. Vermis eorum. Materialis, vel conscientiæ; unde: Sicut tinea comedit vestimentum, et vermis corrodit lignum, et ignis devorat ligna, sic mœror et tristitia excruciat cor viri Prov. 25.. Ad satietatem. Quia scilicet boni videbunt eos a se justo Dei judicio separatos, amissa potentia qua sæviebant contra bonos, et vindictam Dei in illos tantam, ut majorem non exposcant. Qui modo dicunt, Usquequo, Domine, non vindicas sanguinem nostrum Apoc. 6.? Satiabuntur quoque de beatitudine sua, agentes gratias visa impiorum ineffabili pœna.

Ezekiel 32:19Quo pulchrior es? descende, et dormi cum incircumcisis.

Daniel 5:25Hæc est autem scriptura, quæ digesta est: Mane, Thecel, Phares.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiæ 14:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiæ 14:10Isaiæ 14Isaiæ 14:12 →