Isaiæ 66:6
Vox populi de civitate, vox de templo, vox Domini reddentis retributionem inimicis suis. + 66.6 Vox populi de civitate. Adveniente Romano exercitu, secundum Josephum, divisi sunt Judæi in tres partes de principatu contendentes. Alii sibi alium principem præponentes Pars autem populi et sacerdotum, tenebant templum, arcem vero et regiam domum pars populi et principum, reliquam vero civitatem tertia pars et maxime vulgus. Pugnabant ergo et extra contra hostes, et intra contra cives. Romanis ergo urbem irrumpentibus audita est vox populi plangentis de civitate, vox sacerdotum, et qui cum ipsis erant de templo. Vox etiam Domini audita est in Romanis exsultantibus, qui etiam nutu Dei venerunt, reddentis reddentes retributionem inimicis suis, scilicet Judæis, per Romanos.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 26:21Ecce enim Dominus egredietur de loco suo, ut visitet iniquitatem habitatoris terræ contra eum; et revelabit terra sanguinem suum, et non operiet ultra interfectos suos.] + 26.21 Revelabit terra. ID. Terreni tunc non poterunt celare quos occiderunt, quia tunc omnia aperta; vel, terra quæ suscepit sanguinem martyrum et operuit, tunc revelabitur quando resurgent.
Isaiah 59:18sicut ad vindictam quasi ad retributionem indignationis hostibus suis, et vicissitudinem inimicis suis; insulis vicem reddet.
Joel 3:7Ecce ego suscitabo eos de loco in quo vendidistis eos, et convertam retributionem vestram in caput vestrum.